$ TEXT_EXPL_XML
Quis tibi tam iuveni divinos fundit honores,
Ausisque immensis complevit pectora, Regum
Maxime? non leviter tribuit mortalibus ista
Munera, qui caelum, ac terras Deus ordine torquet.
Nam volucris late totum fama intulit Orbem,
Te triplici insignem diademate, dotibus auctum.
Conscia nunc Dominum legit, nomenque decusque
Addidit Augusti, & titulos, renovatque triumphos,
Caesareas laudes cumulat praesaga futuri.
Te quoque Pannoniae fines tot cladibus usque
Afflictae, Regem poscunt, donant've corona:
Ut Gethicis tandem relevetur caedibus, atque
Nutu respirare tuo queat, hostibus obsit,
Quae toties luxit crudeli funere, passim
Tot rivis auxit longinquum sanguinis Istrum.
Cincta iugis Regem arboreis quoque Boëmia dudum
Obtinet, in decus, ac vires reditura priores.
Haec pariter pro te certant, tua iura verentur
Regna, ducem in casus sperant tot fortibus omnes
Viribus intrepide ruiturum, pristina cunctis
Ut revoces populis subito decora, aurea secla:
Sub te ut pax coëat terrarum, iudice solo, &
Vindice te vigeant, totus laetetur & orbis.
Tu regere imperium pote sis, discordia cesset
Relligionis amore tui: te autore secundum
Quisque Deum numen veneretur, adoret idemque.
Haec optant sani, praedicit conscia fati
Turba, simul gaudet fama immortaliter auctum.
Indole iam prima docuit moderamen Iberi,
Et necis aversae exemplum venaticus error
Quam capiti sacro intentabat, quid valiturum
Ingenium, ac vires essent: fore te caput Orbis,
Delicias hominum, quem cuncti semper amarent,
Et puro canerent certatim pectore vates.
Ergo Deus summo tibi munere donat Olympo,
Nam Iovis est ales triplex diadema ministrans,
Quae inter praecipuum est Romanum, quod Dea vestit
Custos, nam Lupa nutrivit miserata gemellos
Uberibus fratres, & Romae praebuit orsus.
Haec oleae ramum dextra, pacemque revinctam
Defert, ac vigili cura iubet omnia serves.
Sunt fluvii Hungariae septem tua sceptra verentes,
Qui sibi provideas orant, cursuque perenni
Rite monent curarum molem incumbere Regis
Nunc humeris, te sollicitum debere caducis
Partibus obiicere ex animo, salvamque tueri.
Haec vult, ac petit arma gerens, nec laeta puella.
Parte alia est domitrix Virtus, leo duxque ferarum
Candidus, hunc Boëmi submittunt Maximiliane,
Imperio, fortem ingeminant, dominumque salutant.
Sed brevibus repetam spes quae patriam tenet aegram.
Deposita ac toties misere concussa resurget
Pannonia, exitiique modum te Rege futurum
Sperat, constitues Bizantii firma trophaea.
Desinet impietas, te Caesare purus inique
Posthabitusque Deûm cultus, probitasque redibit.
Diffugient nimbi, sublatis nubibus aër
In medio cunctis splendescet, te feret unum
In terris Regem populus, compage soluta
Corporis, ad Superûm sedes, stellasque revises,
Ornabisque aliquod sidus, propriumque dicabis.
Iam tu magnorum decus, & Rex maxime Regum,
Paucula quae mitto placida simul accipe fronte,
Quoque favore soles minimum cumulato clientem
Principis, haec offert domino non digna potenti.
Sed mitem novi, facilem expertusque subinde,
Oro, clementi aspicias munuscula vultu,
Quae lusi nuper, postponens seria nugis:
Gandavi in clara generosis civibus urbe,
Hospitio celebri, secessu & semper amico.
Suscipe dum maiora paro, tua facta tubaque,
Et pleno memorem virtutes gutture summas.
Undique nam curo, laudi quod serviat olim,
Non ullis ego, quod possum nec sumptibus, Heros,
Nec gravibus parco, nec cedo laboribus usquam
Aut terra, aut pelago, mihi bibliotheca paratur
Dum exigua, & veteres numos, & marmora cogo,
Ut valeam ingenti prodesse clientulus, atque
Illustrem patriae res gestas, commemor aevi.
Quidquid erit studium quod colligit, optime Princeps,
Subiiciam rediens ego tantae numinis aurae.
Quae, precor, aspiret ceptis, & littore sistat.
Vive, vale Hesperii, Eoi & mirentur, amentque.
T.M. Clientulus minimus Sambucus