TEXT_EXPL_XML

<p>Quis tibi tam iuveni divinos fundit honores,<lb/> Ausisque immensis complevit pectora, Regum<lb/> Maxime? non leviter tribuit mortalibus ista<lb/> Munera, qui caelum, ac terras Deus ordine torquet.<lb/> Nam volucris late totum fama intulit Orbem,<lb/> Te triplici insignem diademate, dotibus auctum.<lb/> <pb n="embhab_hab_li77441_fac010"/> Te sibi Roma parens legum, imperiique Latini<lb/> Conscia nunc Dominum legit, nomenque decusque<lb/> Addidit Augusti, &amp; titulos, renovatque triumphos,<lb/> Caesareas laudes cumulat praesaga futuri.<lb/> Te quoque Pannoniae fines tot cladibus usque<lb/> Afflictae, Regem poscunt, donant've corona:<lb/> Ut Gethicis tandem relevetur caedibus, atque<lb/> Nutu respirare tuo queat, hostibus obsit,<lb/> Quae toties luxit crudeli funere, passim<lb/> Tot rivis auxit longinquum sanguinis Istrum.<lb/> Cincta iugis Regem arboreis quoque Boëmia dudum<lb/> Obtinet, in decus, ac vires reditura priores.<lb/> Haec pariter pro te certant, tua iura verentur<lb/> Regna, ducem in casus sperant tot fortibus omnes<lb/> Viribus intrepide ruiturum, pristina cunctis<lb/> Ut revoces populis subito decora, aurea secla:<lb/> Sub te ut pax coëat terrarum, iudice solo, &amp;<lb/> Vindice te vigeant, totus laetetur &amp; orbis.<lb/> Tu regere imperium pote sis, discordia cesset<lb/> Relligionis amore tui: te autore secundum<lb/> Quisque Deum numen veneretur, adoret idemque.<lb/> Haec optant sani, praedicit conscia fati<lb/> Turba, simul gaudet fama immortaliter auctum.<lb/> Indole iam prima docuit moderamen Iberi,<lb/> Et necis aversae exemplum venaticus error<lb/> Quam capiti sacro intentabat, quid valiturum<lb/> Ingenium, ac vires essent: fore te caput Orbis,<lb/> Delicias hominum, quem cuncti semper amarent,<lb/> Et puro canerent certatim pectore vates.<lb/> Ergo Deus summo tibi munere donat Olympo,<lb/> <pb n="embhab_hab_li77441_fac011"/> Ille regit, fovet, imperioque ornavit amoeno.<lb/> Nam Iovis est ales triplex diadema ministrans,<lb/> Quae inter praecipuum est Romanum, quod Dea vestit<lb/> Custos, nam Lupa nutrivit miserata gemellos<lb/> Uberibus fratres, &amp; Romae praebuit orsus.<lb/> Haec oleae ramum dextra, pacemque revinctam<lb/> Defert, ac vigili cura iubet omnia serves.<lb/> Sunt fluvii Hungariae septem tua sceptra verentes,<lb/> Qui sibi provideas orant, cursuque perenni<lb/> Rite monent curarum molem incumbere Regis<lb/> Nunc humeris, te sollicitum debere caducis<lb/> Partibus obiicere ex animo, salvamque tueri.<lb/> Haec vult, ac petit arma gerens, nec laeta puella.<lb/> Parte alia est domitrix Virtus, leo duxque ferarum<lb/> Candidus, hunc Boëmi submittunt Maximiliane,<lb/> Imperio, fortem ingeminant, dominumque salutant.<lb/> Sed brevibus repetam spes quae patriam tenet aegram.<lb/> Deposita ac toties misere concussa resurget<lb/> Pannonia, exitiique modum te Rege futurum<lb/> Sperat, constitues Bizantii firma trophaea.<lb/> Desinet impietas, te Caesare purus inique<lb/> Posthabitusque Deûm cultus, probitasque redibit.<lb/> Diffugient nimbi, sublatis nubibus aër<lb/> In medio cunctis splendescet, te feret unum<lb/> In terris Regem populus, compage soluta<lb/> Corporis, ad Superûm sedes, stellasque revises,<lb/> Ornabisque aliquod sidus, propriumque dicabis.<lb/> Iam tu magnorum decus, &amp; Rex maxime Regum,<lb/> Paucula quae mitto placida simul accipe fronte,<lb/> Quoque favore soles minimum cumulato clientem<lb/> <pb n="embhab_hab_li77441_fac012"/> Sambucum: merito tanti qui incensus amore<lb/> Principis, haec offert domino non digna potenti.<lb/> Sed mitem novi, facilem expertusque subinde,<lb/> Oro, clementi aspicias munuscula vultu,<lb/> Quae lusi nuper, postponens seria nugis:<lb/> Gandavi in clara generosis civibus urbe,<lb/> Hospitio celebri, secessu &amp; semper amico.<lb/> Suscipe dum maiora paro, tua facta tubaque,<lb/> Et pleno memorem virtutes gutture summas.<lb/> Undique nam curo, laudi quod serviat olim,<lb/> Non ullis ego, quod possum nec sumptibus, Heros,<lb/> Nec gravibus parco, nec cedo laboribus usquam<lb/> Aut terra, aut pelago, mihi bibliotheca paratur<lb/> Dum exigua, &amp; veteres numos, &amp; marmora cogo,<lb/> Ut valeam ingenti prodesse clientulus, atque<lb/> Illustrem patriae res gestas, commemor aevi.<lb/> Quidquid erit studium quod colligit, optime Princeps,<lb/> Subiiciam rediens ego tantae numinis aurae.<lb/> Quae, precor, aspiret ceptis, &amp; littore sistat.<lb/> Vive, vale Hesperii, Eoi &amp; mirentur, amentque.<lb/> T.M. Clientulus minimus Sambucus<lb/> </p>

SEQ

1

PARENT

embhab_hab_li77441

TYPE

emblem pictura

TIPE

emblempictura

ANNOTATION

Facs. 1

CAPTION_NL

Keizer Maximiliaan II op de troon in allegorisch kader

NEXT

embhab_hab_li77441_emblem002

CAPTION_EN

Allegorical portrait of emperor Maximilian II, enthroned

SOURCE_FILE

hab_li-7744-1.dmp

LINK

embmne_sa1_002

LINK_FACSIMILE

embhab_hab_li77441_fac009

MOTTO_LA

MAXIMILIANO II IMPERATORI AVGVSTO, etc

IC

11Q71449(PATERA)

25F23(LION)(+12)

25F23(LION)(+39):31B62323

25F23(LION)(+491)

25F23(LION)(+55)

25F23(WOLF)(+23)

25F23(WOLF)(+42)

25F23(WOLF)(+8)

25F33(EAGLE)(+1)

25F33(EAGLE)(+55711)

25F33(EAGLE)(+53)

25G3(OLIVE-TREE)(+22)

26A

31A221

31AA2351

31A2352

31AA2353

31AA2421

31A2422

31A2512(+933)

31A2515(+933)

31A2516(+933)

31AA25312

31A2621(+53)

31A534

31D1111(+72)

31D1111(+89)

31D14

31D15(+73)

41A423

41D211(+81)

41D211(+82)

41D212(+81)

41D221(+82)

41D233(+81)

41D2666

42A26

42A312

43A432

44B10

44B112

44B1212

44B191

44B193

45C22

45C221

48A9821

48A984

48A9856

48A9875

48C161

54A7(+11)

56BB1(+11)

56D1(+11)

61B2(MAXIMILIAN II [of Holy Roman Empire])22(+1)

61E(ROME)

86(MAXIMILIANO II IMPERATORI AUGUSTO)

92B18(EAGLE)

96A128(JANUS' HEAD)

96C(ROMULUS)122

URL_IMAGE

embhab_hab_li77441_pic009.jpg

ID

embhab_hab_li77441_emblem001

MOTTO_LA_NORM

Maximiliano II Imperatori Augusto, etc