$ LINK_FACSIMILE embhab_hab_li77441_fac060 SOURCE_FILE hab_li-7744-1.dmp LINK embmne_sam1569_045 COM Whitney 84, Facs. 43 SEQ 45 DAL Ridiculous ambition URL_IMAGE embhab_hab_li77441_pic060.jpg TIPE emblempictura NEXT embhab_hab_li77441_emblem044 HIM HAB ; MNE ; EMBLEMS ; ILL_BOOK ; PLANTIN PARENT embhab_hab_li77441 ANNOT Henkel-Schöne: Ruhmbegierde CAPTION_NL Hanno leert vogels zijn naam (Verlangen naar roem) IIHIM HAB ; MNE ; EMBLEMS ; ILL_BOOK ; PLANTIN IC 25F3(+72) ; 25F31(+5262) ; 25H15 ; 25H213 ; 26A ; 31A2512(+931) ; 31A2516 ; 31A534 ; 31A26114(+51) ; 31B6211 ; 31D16 ; 41A311 ; 41D21(+81) ; 41D221(+81) ; 41D233(+81) ; 44G319 ; 46C232 ; 49L8 ; 52AA511(+4) ; 56F11(+4) ; 86(ANNO) ; 86(RIDICULA AMBITIO) ; 98B(HANNO)51 ID embhab_hab_li77441_emblem043 TEXT_EXPL_XML
QUID non ambitio persuadet dedita vanis,
Dum ex levibus certum captat inepta decus?
Annon ex avium cantu, quas gutture nomen
Fingere consuerat, notior esse cupit?
His igitur tandem missis ut spargere in Orbe
Nomen heri possent, atque sonare procul:
Pristina continuo repetebant carmina sylvis,
Annonis & votum docta fefellit avis.
Ficedulas etiam religatas pertrahit esca,
Stamina si rumpant, libera rura petunt.
In levibus quaeso, firmam ne ponito laudem:
Sola fugit virtus tristia fata rogi.