$ LINK_FACSIMILE embhab_hab_li77441_fac114 SOURCE_FILE hab_li-7744-1.dmp LINK embmne_sam1569_084 COM Facs. 80 SEQ 82 URL_IMAGE embhab_hab_li77441_pic114.jpg TIPE emblempictura NEXT embhab_hab_li77441_emblem081 HIM HAB ; MNE ; EMBLEMS ; ILL_BOOK ; PLANTIN PARENT embhab_hab_li77441 ANNOT Henkel-Schöne: Herrschepflichtent CAPTION_NL Weegschaal, slang en luipaard; insignia (Plichten van vorst) IIHIM HAB ; MNE ; EMBLEMS ; ILL_BOOK ; PLANTIN IC 25F(+341) ; 25F(+342) ; 25F23(LEOPARD)(+58) ; 25F3(+33) ; 25F42(+49) ; 25F42(+491) ; 25G13 ; 25G21(+1) ; 25H11 ; 25I146 ; 26A ; 41D2664 ; 44B10 ; 44B191 ; 44B192 ; 44B194 ; 46B311 ; 47I121(+9332):47I(+9154) ; 48A98331 ; 54E43(+4) ; 57A21(+4) ; 86(QUIBUS RESPUBLICA CONSERVETUR) ; 92B11221 ID embhab_hab_li77441_emblem080 TEXT_EXPL_XML
Non satis est Regum titulos, insigne, coronam,
Atque magistratus gerere, ut Respublica firma
Stet, maneant leges, pulchris ac rebus abundet,
Artibus efficitur, quae & non vulgaria dicas.
Nempe suos redamet cives, patris induat artus,
Praesentemque statum foveat, nec mutet inique.
Legibus, ut reliqui, propriis & pareat author.
Protegat insontes, vitiosos pellat abusus,
Hostibus occurrat, valeat subiecta pueri,
Unde sit, accipiat: quid enim imperium sine nervis?
Inde suis prompte, atque aliis tribuisse benigne
Quod decet, atque aequum iuris praeferre rigori.
Qui moderantur onus, prudentes, quam sapientes
Sint magis, exemplis dignos testentur honores.
Laus virtutis enim non scire, sed actibus, usu
Et praestare: decus sequitur, sic paxve perennis
Rectorem, ac cives longum servantur in aevum.