$ TEXT_EXPL_XML

Anglica progenies, & nobile pignus avorum, Ergo fidem dextrae virgo pudica dedit? Flectere tu nosti ingenuam virtute puellam, Vinciat aeternum ut pronuba Iuno pares? Gratulor, ac coeptis precor omnia laeta secundis. Crescat amor socius, vos geminetque Deo. Foedere connubii stabiles simul aethere servet Autor, & optatum concelebretur opus. Christe, precor iam nunc sine amico vota valere, Laetitiaeque notent nubila nulla diem. Copula vera Deûm flamma confirmet eadem, Natorum ac serie gaudia vestra beet. Cernis ut hac taeda sint prospera cuncta iugali, Ortus & occasus praevia signa vehant? Quid vaga sic iuvenes torquent tua munera Cypri? Legitimo praestat nonne nepote frui? Adsit hymen, hymenaee veni, symphonia concors Exhilaret coetum, plectraque pulsa lyrae. Sis genero foelix Arnolde, tuumque vocato Phoebum, ut eat natae mitis alumna soror. Pura fides, amor & castus, prudentia iungit Concordes, retinet cura, tuetur honos. Hybernum violas si tempus, & arida nobis Iam flores tellus ferret, amata darem: Nec rosa, nec myrthus deessent, non laurus odora: Nunc tibi quod possum mittere munus, habe.

URL_WEBPAGE http://diglib.hab.de/show_image.php?dir=drucke/li-7744-1&image=00128 PARENT embhab_hab_li77441 TYPE emblem pictura TIPE emblempictura NEXT embhab_hab_li77441_emblem088 SEQ 89 IIHIM HAB ; MNE ; EMBLEMS ; ILL_BOOK ; PLANTIN CAPTION_EN A naked man and a woman with their legs intertwined, are holding a dove above each other's head; a dog at their feet; they are pulled close together by cupid with the help of a chain around their hips; snakes are coiled around their arms SOURCE_FILE hab_li-7744-1.dmp LINK_FACSIMILE embhab_hab_li77441_fac124 MOTTO_LA In sponsalia Ioanni Ambii Angli et Albae Rolleae D. Arnoldi medici Gandavensis filiae HIM HAB ; MNE ; EMBLEMS ; ILL_BOOK ; PLANTIN IC 24A6 ; 24B3 ; 25F39(DOVE) ; 25F39(DOVE)(+553) ; 25F42(+1) ; 25F42(+5253) ; 25F42(+5733) ; 25G13 ; 47D8(CHAIN) ; 25G3(LAUREL)(+361) ; 25G31(MYRTLE)(+361) ; 25G41(ROSE)(+361) ; 25H11 ; 25I12 ; 26A ; 31A2322 ; 31AA2322 ; 31A247 ; 31A2511(+933) ; 31AA2512(+933) ; 31A2513(+933) ; 31A2515(+(+933) ; 31A2516(+933) ; 31A2518 ; 31A26:33C233(+0) ; 31A2621(+51) ; 31A273 ; 31A534 ; 31D11221(+89) ; 31D14(+89) ; 31D15(+89) ; 34B11 ; 42D30 ; 48A9845 ; 61B2(AMBIUS, Joannes)3 ; 61B2(ARNOUT, D.)3 ; 61BB2(ARNOUT, Alba Rollea)3 ; 86(IN SPONSALIA IOANNI AMBII ANGLI, ET ALBAE ROLLEAE D. ARNOLDI MEDICI GANDAVENSIS FILIAE) ; 92C48(DOVE) ; 92D1 ; 92D1913 PREV embhab_hab_li77441_emblem086 URL_IMAGE embhab_hab_li77441_pic124.jpg ID embhab_hab_li77441_emblem087 MOTTO_LA_NORM In sponsalia Ioanni Ambii Angli et Albae Rolleae D. Arnoldi medici Gandavensis filiae CHILDREN CHILDREN_SQRT 0