$ TEXT_EXPL_XML

Bacche pater: quis te mortali lumine nouit? Et docta effinxit hinc tua membra manu? Praxiteles, qui me rapientem Gnosida uidit, Atque illo pinxit tempore, qualis eram. Cur iuuenis, teneraque etiam lanugine vernat Barba, queas Pylium cùm superare senem? Muneribus quandoque meis si parcere disces, Iunior, & forti pectore semper eris. Tympana non manibus, capiti non cornua desunt. Quos (nisi dementeis) talia signa decent? Hoc doceo, nostro quod abusus munere sumit. Cornua: & insanus mollia sistra quatit. Quid vult ille color membris penè igneus? (omen Absit) an humanis vreris ipse focis? Cùm Semeles de ventre parens me fulmine traxit Igniuomo, infectum puluere mersit aquis. Hinc sapit hic, liquidis qui nos bene diluit vndis: Qui non ardenti torret ab igne iecur. Sed nunc me doceas quŒ vis miscerier? & qua Te sanus tutum prendere lege queat? Quadrantem addat aquae, calicem sumpsisse falerni Qui cupit. hoc sumi pocula more iuuat. Stes intra heminas: nam qui procedere tendit Vltrà: alacer, sed mox ebrius, inde furit. Res dura haec nimiùm, sunt pendula guttura, dulce Tu fluis. Heu facilè commoda nulla cadunt.

PREV embmne_bon1551_emblem024 SEQ 25 PARENT embmne_bon1551 INTERP_HEN Nutzen und Schaden des Weines TYPE emblem pictura TIPE emblempictura NEXT embmne_bon1551_emblem026 IIHIM MNE ; EMBLEMS ; ILL_BOOK CAPTION_EN Bacchus playing a flute and a drum SOURCE_FILE embmne_bon1551.dmp NUM_TOZZI 025 LINK_FACSIMILE embmne_bon1551_fac031 MOTTO_LA In statuam Bacchi. HIM MNE ; EMBLEMS ; ILL_BOOK IC 25G13 ; 25H1124 ; 31A2351 ; 31A2513(+933) ; 31A2516(+933) ; 31A2627(+53) ; 31A2753 ; 31B520 ; 31D12(+89) ; 32A21 ; 41C321 ; 41C7110 ; 43A(+12) ; 47I422:25G(+34) ; 47I4221 ; 48CC7341(+372) ; 48CC7351(+372) ; 48CC7524 ; 48CC7525 ; 54A43(+4) ; 86(IN STATUAM BACCHI) ; 92L15 ; 92L18(CUP) ; 92L18(VINE) ; 98B(PRAXITELES)3 INTERP_DAL Moderation in drinking URL_IMAGE embmne_bon1551_pic031.jpg ID embmne_bon1551_emblem025 MOTTO_LA_NORM In statuam Bacchi CHILDREN CHILDREN_SQRT 0