$ TEXT_EXPL_XML
Nestoreum geminis cratera hunc accipe fundis,
Quod grauis argenti massa profudit opus.
Clauiculi ex auro, stant circum quatuor ansae:
Vnamquanque super fulua columba sedet.
Meonidae doceas quid sibi Musa velit?
Est coelum, scyphus ipse: colorque argenteus illi est:
Aurea sunt coeli sidera clauiculi.
Pleiadas esse putant, quas dixerit ille columbas.
Vmblici gemini, magna minorque fera est.
Haec Nestor longo sapiens intelligit vsu:
Bella gerunt fortes, callidus astra tenet.