$ TEXT_EXPL_XML
Quis sit amor, plures olim cecinêre Poëtae,
Eius qui vario nomine gesta ferunt.
Conuenit hoc quod veste caret, quòd corpore paruus,
Tela, alasque ferens, lumina nulla tenet.
Haec ora, hic habitusque Dei est. Sed dicere tantos
Si licet in vates, falsa subesse reor.
Eccur nudus agat? diuo quasi pallia desint,
Qui cunctas domiti possidet orbis opes.
Alpinum potuit, strictaque prata gelu?
Si puer est, puer£mne vocas qui Nestora vincit?
An nosti Ascraei carmina docta senis?
Inconstans puer, hic obdurans: pectora quae iam
Trans adijt, numquàm linquere sponte potest.
At pharêtras & tela gerit, quid inutile pondus?
An curuare infans cornua dira valet?
Alas curue tenet, quas nescit in aethera ferre?
Inscius in volucrum flectere tela iecur.
Serpit humi, semperque vir–m mortalia corda
Laedit: & haud alas saxeus inde mouet.
Si caecus, vitamque gerit, quid taenia caeco
Vtilis est? ideo num minus ille videt?
Quisue sagittiferum credat, qui lumine captus?
Hic certa, ast caeci sp¡cula vana mouet.
Igneus est aiunt, versatque in pectore flammas.
Cur age viuit adhuc? omnia flamma vorat.
Quinetiam tumidis cur non extinguitur vndis,
Naiadaum, quoties mollia corda subit?
At tu ne tantis capiare erroribus audi,
Verus quid sit Amor carmina nostra ferent.
Iucundus labor est, lasciua per ocia. signum
Illius est, nigro punica glans clypeo.