$ TEXT_EXPL_XML
Absque alis volucres, & cruribus absque puellas,
Rostro absque & pisces, qui tamen ore canant:
Quis putet esse vllos? iungi haec natura negauit
Sirenes fieri sed potuisse docent.
Illicium est mulier, quae in piscem desinit atrum,
Plurima quòd secum monstra libido vehit.
Aspectu, verbis, animi candore, trahuntur,
Parthenope, Ligia, Leucosiaque viri.
Has musae explumant, has atque illudit Vlysses.
Scilicet est doctis cum meretrice nihil.