$ TEXT_EXPL_XML
Index moestitiae est pullus color: vtimur omnes
Hoc habitu, tumulis cùm damus inferias.
At synceri animi, & mentis stola candida purae.
Hinc syndon sacris linea grata viris.
Nos sperare docet viridis. Spes dicitur esse.
In viridi, quoties irrita rêtro cadit.
Et scortis, & queis spes sua certa fuit.
At ruber armatos equites exornet amictus,
Indicet & pueros erubuisse pudor.
Caeruleus nautas, & qui coelestia vates
Attoniti nimia relligione petunt.
Vilia sunt giluis, natiuaque vellera birris:
Qualia lignipedes stragula habere solent.
Quem curae ingentes cruciant vel zelus amoris.
Creditur hic fulua non malè vesto tegi.
Quisquis sorte sua contentus, ianthina gestet,
Fortuna aequanimis taedia quique ferat.
Vt varia est natura coloribus in gignendis,
Sic alijs aliud: sed sua cuique placent.