$ TEXT_EXPL_XML
Effigies manibus truncae ante altaria diu–m
Hic resident: quarum lumine capta prior.
Signa Potestatis summae, Sanctique Senatus
Thebanis fuerant ista reperta viris.
Cur resident? Quia mente graues decet esse quieta
Iuridicos: animo nec variare leui.
Cur sine sunt manibus? Capiant ne xenia: nec se
Pollicitis flecti munerib£sue sinant.
Caecus at est princeps. quòd solis auribus, absque
Affectu, constans iussa Senatus agit.