$ TEXT_EXPL_XML
Errabat socio Mors iuncta Cupidine. secum
Mors pharêtras, paruus tela gerebat Amor.
Diuertêre simul, simul vna & nocte cubƒrunt,
Caecus Amor, Mors hoc tempore caeca fuit.
Alter enim alterius male prouida spicula sumpsit:
Mors aurata, tenet ossea tela puer.
Debuit inde senex qui nunc Acheronticus esse:
Ecce amat, & capiti florea serta parat.
Ast ego mutato quia Amor me perculit arcu,
Deficio: inijciunt & mihi fata manum.
Parce puer, Mors signa tenens victricia parce.
Fac ego amem: subeat fac Acheronta senex.