$ TEXT_EXPL_XML
Quod monstrum id? Sphinx est. Cur candida virginis ora,
Et volucrum pennas, crura leonis habet?
Hanc faciem assumpsit rerum ignorantia: tanti
Scilicet est triplex caussa & origo mali.
Sunt quos ingenium leue, sunt quos blanda voluptas,
Sunt & quos faciunt corda superba rudes.
At quibus est notum, quid Delphica littera possit:
Praecipitis monstri guttura dira secant.
Namque vir ipse bipesque tripesque & quadrupes idem est,
Primaque prudentis laurea, nosse virum.