$ TEXT_EXPL_XML
BACCHE pater quis te mortali lumine nouit,
Et docta effinxit hinc tua membra manu?
Praxiteles, qui me rapientem Gnossida vidit,
Atque illo pinxit tempore, qualis eram.
Cur iuuenis, teneráque etiam lanugine vernat
Muneribus quandoque meis si parcere disces,
Iunior, & forti pectore semper eris.
Tympana non manibus, capiti non cornua desunt:
Quos nisi dementeis talia signa decent?
Hoc doceo, nostro quòd abusus munere sumit.
Cornua, et insanus mollia sistra quatit.
Quid vult ille color membris penè igneus? omen
Absit, an humanis vreris ipse focis?
Cùm Semeles de ventre parens me fulmine traxit
Igniuomo, infectum puluere mersit aquis.
Hinc sapit hic liquidis qui nos bene diluit undis:
Qui non, ardenti torret ab igne iecur.
Sed nunc me doceas qui vis miscerier? & qua
Te sanus tutum prendere lege queat?
Quadrantem addat aquae, calicem sumpsisse falerni
Qui cupit, hoc sumi pocula more iuuat.
Stes intra heminas: nam qui procedere tendit
Vltrà, alacer, sed mox ebrius, inde furit:
Res dura haec nimium, sunt pendula guttura, dulcè
Tu fluis, heu facilè commoda nulla cadunt.
In statuam Bacchi.
DIALOGISMVS.