$ TEXT_EXPL_XML

Quae mutatio, quae vicissitudo Rerum & mixtio? frigus en calorem Gignit, humidaque igne sicciora Nobis e pelago feruntur. ingens Amorum Dea Cypris extitisse Undis dicitur, haec Iovem, poloque Quotquot numina, vertit in furores: Gnati tot properis, focoque Accensis leviter suis sagittis. Num tale Affrica prodidisse monstrum Quivit? si soboles potest aquarum Tantùm, quid facient foci perennes? Quaenam frigora sopient perustum Cor, & membra liquore temperabunt? Sed nunc consilium patet roganti, Exortum unde malum est, levationem Quaeras, haec medicina tot periclis Multos, atque siti levavit olim. Ignis nam perimit, se editque tandem, Quando pabula non habet suprema. Amores igitur regas amore, Flammas & facibus neces severas. Sic ortam Venerem mari fatebor, Et contraria noxiis fugari. Cur Venus è spuma? Sunt bilis atrae flamina, Quae nos cient Venerem, sed in brevissimam. Sic bulla gignit cypridem, Brevis est enim cupidinis fruitio. Vel salsa, quod salacia, Vel quod venustum, ac elegans salsum vocant.

SEQ 8 PARENT embmne_sam1564 INTERP_HEN Überwindung der Liebe durch die Liebe COM Facs. 8 TIPE emblempictura CAPTION_NL Venus uit zee met vlammend hart; Amor (Liefde overwint) HIM MNE ; EMBLEMS ; ILL_BOOK NEXT embmne_sam1564_emblem009 IIHIM MNE ; EMBLEMS ; ILL_BOOK CAPTION_EN Cupid takes aim at a man; Venus rises from the sea SOURCE_FILE embmne_sam1564.dmp LINK embmne_sam1569_009 LINK_FACSIMILE embmne_sam1564_fac020 MOTTO_LA Malum interdum simili arcendum TYPE emblem pictura IC 21C ; 25F72(+36) ; 25G13 ; 25G3(+21) ; 25H11 ; 25H133 ; 25H23 ; 25I12 ; 26A ; 31A2221 ; 31A2351 ; 31A2513(+933) ; 31A2515 ; 31A2516 ; 31A25312(+55) ; 31A2762 ; 31A3191 ; 31A534 ; 31D11221(+89) ; 31D15(+89) ; 31D16 ; 41B121 ; 45C15(ARROW) ; 45C15(BOW) ; 54F2(+4) ; 56F2(+4) ; 86(MALUM INTERDUM SIMILI ARCENDUM) ; 92C411(+0) ; 92C48(FLAMING HEART) ; 92D1511 ; 92D15211 ; 92D18(ARROW) ; 92D18(BLINDFOLD) ; 92D18(BOW) PREV embmne_sam1564_emblem007 URL_IMAGE embmne_sam1564_pic020.jpg ID embmne_sam1564_emblem008 MOTTO_LA_NORM Malum interdum simili arcendum CHILDREN CHILDREN_SQRT 0