$ TEXT_EXPL_XML

Non satis est Regum titulos, insigne, coronam, Atque magistratus gerere, ut Respublica firma Stet, maneant leges, pulchris ac rebus abundet, Artibus efficitur, quae & non vulgaria dicas. Nempe suos redamet cives, patris induat artus, Praesentemque statum foveat, nec mutet inique. Legibus, ut reliqui, propriis & pareat author. Protegat insontes, vitiosos pellat abusus, Hostibus occurrat, valeat subiecta pueri, Unde sit, accipiat: quid enim imperium sine nervis? Praecipue studeat cultum retinere Deorum, Inde suis prompte, atque aliis tribuisse benigne Quod decet, atque aequum iuris praeferre rigori. Qui moderantur onus, prudentes, quam sapientes Sint magis, exemplis dignos testentur honores. Laus virtutis enim non scire, sed actibus, usu Et praestare: decus sequitur, sic paxve perennis Rectorem, ac cives longum servantur in aevum.

SEQ 80 PARENT embmne_sam1564 INTERP_HEN Herrschepflichtent COM Facs. 80 TIPE emblempictura CAPTION_NL Weegschaal, slang en luipaard; insignia (Plichten van vorst) HIM MNE ; EMBLEMS ; ILL_BOOK NEXT embmne_sam1564_emblem081 IIHIM MNE ; EMBLEMS ; ILL_BOOK CAPTION_EN A pair of scales with a snake SOURCE_FILE embmne_sam1564.dmp LINK embmne_sam1569_084 LINK_FACSIMILE embmne_sam1564_fac114 MOTTO_LA Quibus Respublica conservetur TYPE emblem pictura IC 25F(+341) ; 25F(+342) ; 25F23(LEOPARD)(+58) ; 25F3(+33) ; 25F42(+49) ; 25F42(+491) ; 25G13 ; 25G21(+1) ; 25H11 ; 25I146 ; 26A ; 41D2664 ; 44B10 ; 44B191 ; 44B192 ; 44B194 ; 46B311 ; 47I121(+9332):47I(+9154) ; 48A98331 ; 54E43(+4) ; 57A21(+4) ; 86(QUIBUS RESPUBLICA CONSERVETUR) ; 92B11221 PREV embmne_sam1564_emblem079 URL_IMAGE embmne_sam1564_pic114.jpg ID embmne_sam1564_emblem080 MOTTO_LA_NORM Quibus Respublica conservetur CHILDREN CHILDREN_SQRT 0