$ TEXT_EXPL_XML
Effigies manibus truncae ante altaria diuûm
Hic resident, quarum lumine capta prior.
Signa potestatis summae sanctique senatus
Thebanis fuerant ista reperta uiris.
Cur resident? quia mente graues decet esse quieta
Iuridicos, animo nec uariare leui.
Cur sine sunt manibus? capiante ne xenia, nec se
Pollicitis flecti munerib£sue sinant.
Caecus at est princeps, quòd solis auribus absque
Affectu, constans iussa senatus agit.