$ TEXT_EXPL_XML
Errabat socio Mors iuncta Cupidine, secum
Mors pharetras, paruus tela gerebat Amor.
Diuertere simul, simul una & nocte cubarunt,
Caecus Amor, Mors hoc tempore caeca fuit.
Alter enim alterius malè prouida spicula sumpsit,
Mors aurata, tenet ossea tela puer.
Debuit inde senex qui nunc Acheronticus esse,
Ecce amat & capiti florea serta parat.
Ast ego mutato quia Amor me perculit arcu,
Deficio, inijciunt & mihi fata manum.
Parce puer, Mors signa tenens victricia parce,
Fac ego amem, subeat fac Acheronta senex.