$ TEXT_EXPL_XML

Bacche pater quis te mortali lumine nouit, Et docta effinxit hinc tua membra manu? Praxiteles, qui me rapientem Gnosida uidit, Atque illo pinxit tempore qualis eram. Cur iuuenis, teneraque etiam lanugine uernat Barba? queas Pylium cum superare senem. Muneribus quandoque meis si parcere disces, Iunior & forti pectore semper eris. Tympana non manibus, capiti non cornua desunt, Quos nisi dementeis talia signa decent? Hoc doceo, nostro quòd abusus munere sumit Cornua, & insanus mollia sistra quatit. Quid uult ille color membris penè igneus? omen Absit, an humanis ureris ipse focis? Cùm Semeles de uentre parens me fulmine traxit Igniuomo, infectum puluere mersit aquis. Hinc sapit hic liquidis qui nos bene diluit undis, Qui non, ardenti torret ab igne iecur. Sed nunc me doceas qu¡ uis miscerier? & qua Te sanus tutum praendere lege queat? Quadrantem addat aquae, calicem sumpsisse phalerni Qui cupit, hoc sumi pocula more iuuat. Stes citra heminas, nam qui procedere tendit Vltrà, alacer, sed mox ebrius, inde furit. Res dura haec nimium, sunt pendula guttura, dulce Tu fluis, heu facile commoda nulla cadunt.

PREV embmne_wec1534_emblem066 SEQ 67 PARENT embmne_wec1534 NUM_TOZ 025 INTERP_HEN Nutzen und Schaden des Weines TYPE emblem pictura TIPE emblempictura NEXT embmne_wec1534_emblem068 IIHIM MNE ; EMBLEMS ; ILL_BOOK CAPTION_EN Bacchus holding a drum, lying under a grape-vine SOURCE_FILE embmne_wec1534.dmp LINK_FACSIMILE embmne_wec1534_fac071 MOTTO_LA In statuam Bacchi. HIM MNE ; EMBLEMS ; ILL_BOOK IC 25G13 ; 31A2351 ; 31A2512(+933) ; 31A2515 ; 31A2626(+53) ; 31A534 ; 31D14(+89) ; 32A21 ; 41C322 ; 41C7110 ; 43A(+12) ; 47I422:25G(+34) ; 47I4221 ; 48CC7341 ; 54A43(+4) ; 86(IN STATUAM BACCHI) ; 92L15 ; 92L18(CUP) ; 92L18(VINE) INTERP_DAL Moderation in drinking URL_IMAGE embmne_wec1534_pic071.jpg ID embmne_wec1534_emblem067 MOTTO_LA_NORM In statuam Bacchi CHILDREN CHILDREN_SQRT 0