$ TEXT_EXPL_XML
Quae Dea tam laeto suspectans sidera uultu?
Cuius penniculis reddita imago fuit.
Elpidij fecere manus, ego nominor illa,
Quae miseris promptam Spes bona praestat opem.
Cur uiridis tibi Palla? quòd omnia me duce uernent.
Quid manibus mortis tela refracta geris?
Quod uiuos sperare decet, praecido sepultis.
Cur in dolioli tegmine pigra sedes?
Sola domi mansi uolitantibus undique noxis,
Ascraei ut docuit musa uerenda senis.
Quae tibi adest uolucris? Cornix fidissimus oscen,
Est bene cùm nequeat dicere, dicit erit.
Qui comites? bonus Euentus, praecepsque Cupido,
Qui praeunt, uigilum somnia uana uocant.
Quae tibi iuncta astat, scelerum Rhamnusia uindex,
Scilicet ut speres nil nisi quod liceat.