$ TEXT_EXPL_XML
Quis sit Amor plures olim cecinere poëtae,
Eius qui uario nomine gesta ferunt.
Conuenit hoc, quod ueste caret, quod corpore paruus,
Tela alasque ferens, lumina nulla tenet.
Si licet in uates, falsa subesse reor.
Eccur nudus agat? diuo quasi pallia desint,
Qui cunctas domiti possidet orbis opes.
Aut qui quaeso niues boreamque euadere nudus
Alpinum potuit, strictaque prata gelu?
Si puer est, puerum ne uocas qui Nestora uincit,
An nosti Ascraei carmina docta senis?
Inconstans puer, hic peruicax, pectora quae iam
Trans adijt, nunquam linquere sponte potest.
At pharetras & tela gerit, quid inutile pondus?
An curuare infarns cornua dura ualet?
Alas c£rue tenet, quas nescit in aethera ferre?
Inscius in uolucrum flectere tela iecur.
Serpit humi semperque uirum mortalia corda
Laedit, & haud alas saxeus inde mouet.
Si caecus uitamque gerit, quid taenia caeco
Vtilis est? ideo num minus ille uidet?
Quis ne sagittiferum credat qui lumine captus:
Hic certa, ast caeci spicula uana mouet.
Igneus est aiunt, uersatque in pectore flammas,
Cur age uiuit adhuc? omnia flamma uorat.
Quin etiam tumidis cur non extinguitur undis,
Naiadum quoties mollia corda subit?
At tu ne tantis capiare erroribus audi,
Verus quid sit Amor carmina nostra ferent.
Iucundus labor est, lasciua per ocia, signum
Illius est, nigro punica glans clypeo.