TEXT_EXPL_XML

<p>Quis sit Amor plures olim cecinere poëtae,<lb/> Eius qui uario nomine gesta ferunt.<lb/> Conuenit hoc, quod ueste caret, quod corpore paruus,<lb/> Tela alasque ferens, lumina nulla tenet.<lb/> <pb n="embmne_wec1534_fac103"/> Haec ora, hic habitusque dei est, sed dicere tantos<lb/> Si licet in uates, falsa subesse reor.<lb/> Eccur nudus agat? diuo quasi pallia desint,<lb/> Qui cunctas domiti possidet orbis opes.<lb/> Aut qui quaeso niues boreamque euadere nudus<lb/> Alpinum potuit, strictaque prata gelu?<lb/> Si puer est, puerum ne uocas qui Nestora uincit,<lb/> An nosti Ascraei carmina docta senis?<lb/> Inconstans puer, hic peruicax, pectora quae iam<lb/> Trans adijt, nunquam linquere sponte potest.<lb/> At pharetras &amp; tela gerit, quid inutile pondus?<lb/> An curuare infarns cornua dura ualet?<lb/> Alas c£rue tenet, quas nescit in aethera ferre?<lb/> Inscius in uolucrum flectere tela iecur.<lb/> Serpit humi semperque uirum mortalia corda<lb/> Laedit, &amp; haud alas saxeus inde mouet.<lb/> Si caecus uitamque gerit, quid taenia caeco<lb/> Vtilis est? ideo num minus ille uidet?<lb/> Quis ne sagittiferum credat qui lumine captus:<lb/> Hic certa, ast caeci spicula uana mouet.<lb/> Igneus est aiunt, uersatque in pectore flammas,<lb/> Cur age uiuit adhuc? omnia flamma uorat.<lb/> Quin etiam tumidis cur non extinguitur undis,<lb/> Naiadum quoties mollia corda subit?<lb/> At tu ne tantis capiare erroribus audi,<lb/> Verus quid sit Amor carmina nostra ferent.<lb/> Iucundus labor est, lasciua per ocia, signum<lb/> Illius est, nigro punica glans clypeo.</p>

PREV

embmne_wec1534_emblem096

SEQ

97

PARENT

embmne_wec1534

NUM_TOZ

114

INTERP_HEN

Wesen des Liebe

TYPE

emblem pictura

TIPE

emblempictura

NEXT

embmne_wec1534_emblem098

IIHIM

MNE

EMBLEMS

ILL_BOOK

CAPTION_EN

Statue of Cupid holding a shield with a pomegranate

SOURCE_FILE

embmne_wec1534.dmp

LINK_FACSIMILE

embmne_wec1534_fac102

MOTTO_LA

In statuam Amoris.

HIM

MNE

EMBLEMS

ILL_BOOK

IC

22C4(BLACK)

25G13

25G21(POMEGRANATE)(+13)

26A

31A2422

31A2513

31A2515(+933)

31A2622(+51)

31D11221(+89)

45C19(SHIELD)

48A98321

56F2(+4)

86(IN STATUAM AMORIS)

91D1(+0)

92D17

92L312

INTERP_DAL

Love

URL_IMAGE

embmne_wec1534_pic102.jpg

ID

embmne_wec1534_emblem097

MOTTO_LA_NORM

In statuam Amoris