$ TEXT_EXPL_XML
Le fleuve cache source à la terre Egiptienne
Ce grand monstre produit, fuyant les poursuivans,
Et suivant les fuyans: croyez de tous vivans
La nature estre telle, or d'autant moins Chrestienne
Hoc naturâ comparatum est, ut homo quidem eum contemnat, à quo co-
litur, eum verò admiretur, qui ipsi non cedit, adeò ut rectò censuerit
Hermocrates, non eos qui imperium affectant, sed eos qui ad imperata faciendum
sunt propensiores, vituperandos esse: addens porrò: homines ita natos, ut sem-
per illos quidem imperio premant, qui cedunt ipsis, ab illis verò sibi caveant, qui
arma ipsis inferunt, haud aliter quam Nilotica monstra, quae fugientes in-
sequuntur, formidant resistentes. Non ignoravit hoc Alex. M. timentibus n.
Macedonibus nec vim censentibus afferendam Graecis, deficientes autem Barbaros
leniter ad officium revocandos, fontique medendum novationum; ipse ex diver-
sis consiliis adortus est, audaciâ & animi magnitudine rebus suis securitatem
& salutem quaerere, exisitmans, si paulum modò animum demisisset, cunctos
se superfusuros ipsi. Quare hostibus subinde aliquid movere non concedendum,
hoc enim pacto fiet, ne quis nos imposterum sibi iniuriae lacessendos putet, ait
Julius Caesar quibus si concesseritis, (ex ore Periclis annecto) quod pe-
tunt, protinus etiam aliquid aliud maius imperabitur, quasi metu perculsi hac
quoque in re morem ipsis gesturi sitis, sed si semel ipsis acriter abnueritis, quae
petunt, planum facietis, oportere ipsos maiore cum aequabilitate vobiscum agere.
Et hoc erat, quod conquerebantur vetere Britanni: Nihil profici pa-
tientiâ, nisi ut graviora, tanquam ex facili tolerantibus, imperentur. Rem
suo more exequitur Philosophus Romanus: Quemadmodum, inquit,
perniciosior est hostis fugientibus, sic omne fortuitum incommodum magis instat
cedenti, & averso, & paulò post: In ipsis positus difficultatibus, toto contrà
pugnet animo, vincetur si cesserit, vincet si se contrà dolorem suum intenderit.
Nunc hoc plerique faciunt; attrahunt in se ruinam, cui obstandum est: istud
quod premit, quod impendet, quod urget, si subducere te ceperis, sequetur &
gravius incumbet: si contrà steteris, & obniti volueris repelletur. Plutarchus
ea ipsa ad invidiae naturam ac indolem refert, llibr. num seni ge-
renda respubl. quae quoniam haec charta excludit, quo minus huc
subdantur, ipse Lector apud ipsum requiret.
CEDENTIBUS ATROX.
HIM GUL IC 25G3(PALM-TREE) ; 25H14 ; 25H213 ; 25F43(CROCODILE)(+5733) ; 57B2:54A7 ; 61D(NILE) ; 86(CEDENTIBUS ATROX) PREV embstma_1113_emblem005 URL_IMAGE embstma_1113_pic034.jpg ID embstma_1113_emblem006 MOTTO_LA_NORM Cedentibus atrox CHILDREN CHILDREN_SQRT 0