| TEXT_EXPL_XML |
<p>Le fleuve cache source à la terre Egiptienne<lb/> Ce grand monstre produit, fuyant les poursuivans,<lb/> Et suivant les fuyans: croyez de tous vivans<lb/> La nature estre telle, or d'autant moins Chrestienne </p> <p>Hoc naturâ comparatum est, ut homo quidem eum contemnat, à quo co-<lb/> litur, eum verò admiretur, qui ipsi non cedit, adeò ut rectò censuerit<lb/> Hermocrates, non eos qui imperium affectant, sed eos qui ad imperata faciendum<lb/> sunt propensiores, vituperandos esse: addens porrò: homines ita natos, ut sem-<lb/> per illos quidem imperio premant, qui cedunt ipsis, ab illis verò sibi caveant, qui<lb/> arma ipsis inferunt, haud aliter quam Nilotica monstra, quae fugientes in-<lb/> sequuntur, formidant resistentes. Non ignoravit hoc Alex. M. timentibus n.<lb/> Macedonibus nec vim censentibus afferendam Graecis, deficientes autem Barbaros<lb/> leniter ad officium revocandos, fontique medendum novationum; ipse ex diver-<lb/> sis consiliis adortus est, audaciâ & animi magnitudine rebus suis securitatem<lb/> & salutem quaerere, exisitmans, si paulum modò animum demisisset, cunctos<lb/> se superfusuros ipsi. Quare hostibus subinde aliquid movere non concedendum,<lb/> hoc enim pacto fiet, ne quis nos imposterum sibi iniuriae lacessendos putet, ait<lb/> Julius Caesar quibus si concesseritis, (ex ore Periclis annecto) quod pe-<lb/> tunt, protinus etiam aliquid aliud maius imperabitur, quasi metu perculsi hac<lb/> quoque in re morem ipsis gesturi sitis, sed si semel ipsis acriter abnueritis, quae<lb/> petunt, planum facietis, oportere ipsos maiore cum aequabilitate vobiscum agere.<lb/> Et hoc erat, quod conquerebantur vetere Britanni: Nihil profici pa-<lb/> tientiâ, nisi ut graviora, tanquam ex facili tolerantibus, imperentur. Rem<lb/> suo more exequitur Philosophus Romanus: Quemadmodum, inquit,<lb/> perniciosior est hostis fugientibus, sic omne fortuitum incommodum magis instat<lb/> cedenti, & averso, & paulò post: In ipsis positus difficultatibus, toto contrà<lb/> pugnet animo, vincetur si cesserit, vincet si se contrà dolorem suum intenderit.<lb/> Nunc hoc plerique faciunt; attrahunt in se ruinam, cui obstandum est: istud<lb/> quod premit, quod impendet, quod urget, si subducere te ceperis, sequetur &<lb/> gravius incumbet: si contrà steteris, & obniti volueris repelletur. Plutarchus<lb/> ea ipsa ad invidiae naturam ac indolem refert, llibr. num seni ge-<lb/> renda respubl. quae quoniam haec charta excludit, quo minus huc<lb/> subdantur, ipse Lector apud ipsum requiret. </p> |
| SEQ |
7 |
| PARENT |
embstma_1113 |
| TYPE |
emblem pictura |
| TIPE |
emblempictura |
| NEXT |
embstma_1113_emblem007 |
| IIHIM |
GUL |
| CAPTION_EN |
A crocodile in a river landscape |
| SOURCE_FILE |
embstma_1113.xml |
| LINK_FACSIMILE |
embstma_1113_fac034 |
| MOTTO_LA |
<p>CEDENTIBUS ATROX.</p> |
| HIM |
GUL |
| IC |
25G3(PALM-TREE) 25H14 25H213 25F43(CROCODILE)(+5733) 57B2:54A7 61D(NILE) 86(CEDENTIBUS ATROX) |
| PREV |
embstma_1113_emblem005 |
| URL_IMAGE |
embstma_1113_pic034.jpg |
| ID |
embstma_1113_emblem006 |
| MOTTO_LA_NORM |
Cedentibus atrox |