$ TEXT_EXPL_XML
Mons omni hoc, nisi Sol foueat, viduatur honore.
Quicquid ages, cassum disperit, absque DEO
COLLIS ex omni parte varijs arborum se-
lectissimarum generibus plenus, atque
multiplici herbarum ac florum diuersi-
tate conspicuus, in hoc amoenissime decore,
&pulcherrimo statu diu consistere ne-
quit, & brevi omnia descrescunt atque flacessunt, nisi superne
tempestiueque radijs solaribus foueanter ac in suo vigore sub-
inde reficiantur. Ad eundem modum nullae humanae cogita-
tiones atque actiones, quantumuis alioquin speciosae atque
laudabiles appareant, nec vlla virtus, doctrina aut scien-
tia per se consistere, aut aliquid boni producere potest, nisi
diuinitus à Deo vnico fonte omnis boni gubernentur, illu-
strentur, ac splendore diuinae gratiae ad optatum finem per-
ducantur. Quod vt passim plurima praeclare dicta tam in
sacris quàm philosophicis libris abunde probant, ita inpri-
mis paucis sed sanctissimis verbis s. Ioannes, I cap. suae historiae
Euangelicae de Christo asserit,
θινόν, ὃ φωτίζει πάντα ἄνθρωπον ἐρχόμενον εἰς τὸν κόσμον
Erat lux illa vera quae illuminat omnem hominem venientem
in mundum. Idemque S. Iacobus in sua Epistola ostendit, cum
ait,
πατρὸς φώτων
perfectum descendit desuper à Patre luminum. Atque in
eandem sentententiam [sic] D. Nazianzenus in oratione de
Athanasio Episcopo haec scripsit: Quod Sol est sensibus, id
intelligentibus est DEVS. ille enim mundum illuminat
visibilem, hic inuisibilem, & ille quidem visum corporis
illustrat, hic verò naturas intellectu praeditas reddit
splendidas.
I
SI SERENVS
ILLVXERIT