TEXT_EXPL_XML

<p>Mons omni hoc, nisi Sol foueat, viduatur honore.<lb/> Quicquid ages, cassum disperit, absque DEO</p>

<p>COLLIS ex omni parte varijs arborum se-<lb/> lectissimarum generibus plenus, atque<lb/> multiplici herbarum ac florum diuersi-<lb/> tate conspicuus, in hoc amoenissime decore,<lb/> &amp;pulcherrimo statu diu consistere ne-<lb/> quit, &amp; brevi omnia descrescunt atque flacessunt, nisi superne<lb/> tempestiueque radijs solaribus foueanter ac in suo vigore sub-<lb/> inde reficiantur. Ad eundem modum nullae humanae cogita-<lb/> tiones atque actiones, quantumuis alioquin speciosae atque<lb/> laudabiles appareant, nec vlla virtus, doctrina aut scien-<lb/> tia per se consistere, aut aliquid boni producere potest, nisi<lb/> diuinitus à Deo vnico fonte omnis boni gubernentur, illu-<lb/> strentur, ac splendore diuinae gratiae ad optatum finem per-<lb/> ducantur. Quod vt passim plurima praeclare dicta tam in<lb/> sacris quàm philosophicis libris abunde probant, ita inpri-<lb/> mis paucis sed sanctissimis verbis s. Ioannes, I cap. suae historiae<lb/> Euangelicae de Christo asserit, <foreign lang="el">vbi inquit, ην τὸ φῶς τὸ ἀ λη-<lb/> θινόν, ὃ φωτίζει πάντα ἄνθρωπον ἐρχόμενον εἰς τὸν κόσμον</foreign>. I.<lb/> Erat lux illa vera quae illuminat omnem hominem venientem<lb/> in mundum. Idemque S. Iacobus in sua Epistola ostendit, cum<lb/> ait, <foreign lang="el">πᾶσα δόσις ἀγαθὴ, καὶ πᾶν δώρημα τέλειον ἄνωθέν ἐστιν ἀπὸ<lb/> πατρὸς φώτων </foreign>. Omne munus bonum, &amp; omne donum<lb/> perfectum descendit desuper à Patre luminum. Atque in<lb/> eandem sentententiam [sic] D. Nazianzenus in oratione de<lb/> Athanasio Episcopo haec scripsit: Quod Sol est sensibus, id<lb/> intelligentibus est DEVS. ille enim mundum illuminat<lb/> visibilem, hic inuisibilem, &amp; ille quidem visum corporis<lb/> illustrat, hic verò naturas intellectu praeditas reddit<lb/> splendidas.</p>

SEQ

3

PARENT

embstma_260

TYPE

emblem pictura

TIPE

emblempictura

NEXT

embstma_260_emblem002

IIHIM

MNE

EMBLEMS

GUL

ILL_BOOK

CAPTION_EN

The sun is warming the trees on a hill

SOURCE_FILE

embstma_260.xml

LINK_FACSIMILE

embstma_260_fac045

MOTTO_LA

<p>I</p> <p>SI SERENVS<lb/> ILLVXERIT</p>

HIM

MNE

EMBLEMS

GUL

ILL_BOOK

IC

11Q01(+0)

24A6

25G3

25H113

86(SI SERENUS ILLUXERIT)

URL_IMAGE

embstma_260_pic045.jpg

ID

embstma_260_emblem001

MOTTO_LA_NORM

SI SERENUS ILLUXERIT