$ TEXT_EXPL_XML
Vincere, vel pulchrae Laus est occumbere morti,
Sed tremulo à pugna turpe redire gradu.
RHINOCEROS à cornu quod in naso unicum
habet, quasi naricornis dici potest. Martialis
de gemino cornu licentia poëtica loquitur, cum
alterum in dorso potius tuberosum quippiam,
non proprie cornu sit. Taurum Aethiopicum Pausanias lib. V.
& libr. IX. vocat, nec apparet Aristotelem huius animalis
fecisse in suis scripits mentionem. Huius accuratam desi-
gnationem curavimus exprimi ab icone in aes eleganter in-
cisa, ex Hispania nuper allata. Tradit autem Suetonius AU-
gustum Imperatorem primum Populo Romano Rhinocero-
tem spectandum exhibuisse, quamvis Plinius hoc Pompeio
Magno ascribat. Alterum hunc habet hostem Elephas, cum
cornu ad saxa limato sese ad pugnam praeparet, & in dimi-
catione cum Elephanto alvum adversarii ut molliorem pe-
tat. Eamque pugnam describit quoque Oppianus lib. V. Cos-
mographiae, ubi Elephas à Rhinocerote victus succubuerit.
Quod si vertrem hostis sui non praeoccupaverit Rhinoceros
(ut Aelianus refert) proboscide Elephanti feritur, ac den-
tibus tandem dilaniatur. Hoc Symbolo usus est Aelexander,
Dux Florentinu, gener Caroli V. Imper. Romano. eo innuens,
pro conquirenda nominis gloria, atque insuper ad Impera-
toris sui existimationem propugnandam, magno animo
se nullum periculum subterfugere, atque eam ob caus-
sam vel praeclaram victoriam reportaturum, vel ipsam
etiam mortem subiturum esse. Ascriptum fuit di-
ctum Hispanicum, NON BVELVO SIN VINCER, id
est, non discedam sine victoria, alludens ad versiculum
Martialis:
Rhinoceros nunquam victus ab hoste redit.
NON REVERTAR INVLTVS
HIM MNE ; EMBLEMS ; GUL ; ILL_BOOK IC 25F24(RHINOCEROS)(+524) ; 25H112 ; 25I41 ; 47C55 ; 54F2(+4) ; 57AA741(+4) PREV embstma_260_emblem103 URL_IMAGE embstma_260_pic283.jpg 86(NON REVERTAR INULTUS) ID embstma_260_emblem104 MOTTO_LA_NORM NON REVERTAR INULTUS CHILDREN CHILDREN_SQRT 0