| TEXT_EXPL_XML |
<p>Vincere, vel pulchrae Laus est occumbere morti,<lb/> Sed tremulo à pugna turpe redire gradu.</p> <p>RHINOCEROS à cornu quod in naso unicum<lb/> habet, quasi naricornis dici potest. Martialis<lb/> de gemino cornu licentia poëtica loquitur, cum<lb/> alterum in dorso potius tuberosum quippiam,<lb/> non proprie cornu sit. Taurum Aethiopicum Pausanias lib. V.<lb/> & libr. IX. vocat, nec apparet Aristotelem huius animalis<lb/> fecisse in suis scripits mentionem. Huius accuratam desi-<lb/> gnationem curavimus exprimi ab icone in aes eleganter in-<lb/> cisa, ex Hispania nuper allata. Tradit autem Suetonius AU-<lb/> gustum Imperatorem primum Populo Romano Rhinocero-<lb/> tem spectandum exhibuisse, quamvis Plinius hoc Pompeio<lb/> Magno ascribat. Alterum hunc habet hostem Elephas, cum<lb/> cornu ad saxa limato sese ad pugnam praeparet, & in dimi-<lb/> catione cum Elephanto alvum adversarii ut molliorem pe-<lb/> tat. Eamque pugnam describit quoque Oppianus lib. V. Cos-<lb/> mographiae, ubi Elephas à Rhinocerote victus succubuerit.<lb/> Quod si vertrem hostis sui non praeoccupaverit Rhinoceros<lb/> (ut Aelianus refert) proboscide Elephanti feritur, ac den-<lb/> tibus tandem dilaniatur. Hoc Symbolo usus est Aelexander,<lb/> Dux Florentinu, gener Caroli V. Imper. Romano. eo innuens,<lb/> pro conquirenda nominis gloria, atque insuper ad Impera-<lb/> toris sui existimationem propugnandam, magno animo<lb/> se nullum periculum subterfugere, atque eam ob caus-<lb/> sam vel praeclaram victoriam reportaturum, vel ipsam <lb/> etiam mortem subiturum esse. Ascriptum fuit di-<lb/> ctum Hispanicum, NON BVELVO SIN VINCER, id<lb/> est, non discedam sine victoria, alludens ad versiculum<lb/> Martialis:<lb/> Rhinoceros nunquam victus ab hoste redit. </p> |
| ALLIMAGES |
embstma_260_pic283.jpg |
| SEQ |
106 |
| PARENT |
embstma_260 |
| TYPE |
emblem pictura |
| TIPE |
emblempictura |
| NEXT |
embstma_260_emblem105 |
| IIHIM |
MNE EMBLEMS GUL ILL_BOOK |
| CAPTION_EN |
A rhinoceros sharpening his horn against a rock |
| SOURCE_FILE |
embstma_260.xml |
| LINK_FACSIMILE |
embstma_260_fac283 |
| MOTTO_LA |
<p>NON REVERTAR INVLTVS</p> |
| HIM |
MNE EMBLEMS GUL ILL_BOOK |
| IC |
25F24(RHINOCEROS)(+524) 25H112 25I41 47C55 54F2(+4) 57AA741(+4) |
| PREV |
embstma_260_emblem103 |
| URL_IMAGE |
embstma_260_pic283.jpg |
| 86(NON |
REVERTAR INULTUS) |
| ID |
embstma_260_emblem104 |
| MOTTO_LA_NORM |
NON REVERTAR INULTUS |