$ TEXT_EXPL_XML
Innodat culicem, sed vespae pervia tela est
Sic rumpit leges vis, quibus haeret inops.
ENVMERAT Aristoteles lib. IX. de hist. Animal.
cap. XXXIX. tria aranearum genera, ex quib.
tertium dicit esse sapientiss. & de illarum ve-
natione & artificio in tela conficienda pluri-
ma lectu digna proponit. Quem secutus Plutarch. in com-
ment. de solertia Animal. non minus hoc argumentum ele-
ganter tractat, nec non AElianus lib. I. cap. XXI. & Plinius
lib. XI. cap. XXII, itemque Cicero II. lib. de natura deorum.
Anacharsis autem, ut in vita Solonis Plutarchus refert,
aranearum telis leges comparabat. Nam ut in his animalcu-
la & insecta infirmiora, quales sunt muscae, papiliones, & si-
milia, retinentur, validiora autem, ut vespae, & crabrones
perrumpunt: it legibus humiles & pauperes constringun-
tur, divites vero & potentes illis non alligantur. Quod
quidem de legum inaequalitate potius, quam recta ipsa-
rum observatione intellegendum.
VIOLENTIOR
EXIT