$ TEXT_EXPL_XML

Ecce scari socios prendant ut vimine clausos, Scilicet est verae hoc symbolum amicitieae.

;

SARGORVM mirum erga capras amorem, & quae sit ejus occasione illorum captura, cum Oppian. admodum poëticè describit, tum rem ipsam Ae- lian. quoque Phile in Iamb. & Plinius confirmant. Aeliani locum, ut eum Gellius vertit, ascribam: Sargi capras vehementisse amant. namque cum caprarum prope litus pascentium, unius aut alterius umbra in litore apparuerit, protinus gaudio exilientes, summo studio adnatant, ac saltu non admodum ad saltandum idonei, capras contingere affectant, sensum caprini odoris percipiunt, etiamsi sub fluctibus natent, itaque voluptate gestientes ad eas accedere student. Quod autem tanta amoris insania in capras existunt, ex iis idcirco capiun- tur, quae tantopere desiderant. Nam piscator caprinam pellem extractam cum cornibus induens, insidias parat, sole à tergo re- licto, atque farinam caprino jure madefactam in eam maris par- tem spargit, ubi habitare solent sargi, qui tanquam philtro quo- dam odoris allecti accedunt, farina vescuntur, pellis assimilatae caprae conspectu permulcentur: ex his autem piscator multos hamo robusto capit. &c. Miranda mehercle hujus piscis cum à natura ad amorem quadrupedis & terrestris animalis inclina- tio, tum ex eodem noxia stultitia. Sed eo Emblemate meretri- cius amore rectè exprimitur, quod est Alciati LXXV. ubi elegan- tissime Epigrammate rem depingit. Apud Athenaeum, nisi fallor, Nico Attica meretrix, ἄιξ, Capra cognominatur, quod Thallum adolescentem qui in Atticam mel & caricas empturas advene- rat, abligurivisset. Et plane jucundum est de capra & haedo Se- nis Plautini somnium in Mercat. act. II. sc. I Satyri quidem capripedes finguntur esse monstra libidinosissima De quibus praeter alios videatur Plinius & Pausanias

SEQ 342 PARENT embstma_260 TYPE emblem pictura TIPE emblempictura NEXT embstma_260_emblem339 IIHIM MNE ; EMBLEMS ; GUL ; ILL_BOOK CAPTION_EN reserved for caption SOURCE_FILE embstma_260.xml LINK_FACSIMILE embstma_260_fac805 MOTTO_LA

ADVERSIS NON DEESSE DECET

HIM MNE ; EMBLEMS ; GUL ; ILL_BOOK IC 86(ADVERSIS NON DEESSE DECET) PREV embstma_260_emblem337 URL_IMAGE embstma_260_pic805.jpg ID embstma_260_emblem338 MOTTO_LA_NORM ADVERSIS NON DEESSE DECET CHILDREN CHILDREN_SQRT 0