TEXT_EXPL_XML

<p>Ecce scari socios prendant ut vimine clausos,<lb/> Scilicet est verae hoc symbolum amicitieae.</p>

<p>SARGORVM mirum erga capras amorem, &amp;<lb/> quae sit ejus occasione illorum captura, cum Oppian.<lb/> admodum poëticè describit, tum rem ipsam Ae-<lb/> lian. quoque Phile in Iamb. &amp; Plinius confirmant.<lb/> Aeliani locum, ut eum Gellius vertit, ascribam:<lb/> Sargi capras vehementisse amant. namque cum caprarum prope<lb/> litus pascentium, unius aut alterius umbra in litore apparuerit,<lb/> protinus gaudio exilientes, summo studio adnatant, ac saltu non<lb/> admodum ad saltandum idonei, capras contingere affectant,<lb/> sensum caprini odoris percipiunt, etiamsi sub fluctibus natent,<lb/> itaque voluptate gestientes ad eas accedere student. Quod autem<lb/> tanta amoris insania in capras existunt, ex iis idcirco capiun-<lb/> tur, quae tantopere desiderant. Nam piscator caprinam pellem<lb/> extractam cum cornibus induens, insidias parat, sole à tergo re-<lb/> licto, atque farinam caprino jure madefactam in eam maris par-<lb/> tem spargit, ubi habitare solent sargi, qui tanquam philtro quo-<lb/> dam odoris allecti accedunt, farina vescuntur, pellis assimilatae<lb/> caprae conspectu permulcentur: ex his autem piscator multos<lb/> hamo robusto capit. &amp;c. Miranda mehercle hujus piscis cum à<lb/> natura ad amorem quadrupedis &amp; terrestris animalis inclina-<lb/> tio, tum ex eodem noxia stultitia. Sed eo Emblemate meretri-<lb/> cius amore rectè exprimitur, quod est Alciati LXXV. ubi elegan-<lb/> tissime Epigrammate rem depingit. Apud Athenaeum, nisi fallor,<lb/> Nico Attica meretrix, ἄιξ, Capra cognominatur, quod Thallum<lb/> adolescentem qui in Atticam mel &amp; caricas empturas advene-<lb/> rat, abligurivisset. Et plane jucundum est de capra &amp; haedo Se-<lb/> nis Plautini somnium in Mercat. act. II. sc. I Satyri quidem <lb/> capripedes finguntur esse monstra libidinosissima De quibus praeter<lb/> alios videatur Plinius &amp; Pausanias</p>

SEQ

342

PARENT

embstma_260

TYPE

emblem pictura

TIPE

emblempictura

NEXT

embstma_260_emblem339

IIHIM

MNE

EMBLEMS

GUL

ILL_BOOK

CAPTION_EN

reserved for caption

SOURCE_FILE

embstma_260.xml

LINK_FACSIMILE

embstma_260_fac805

MOTTO_LA

<p>ADVERSIS NON DEESSE DECET</p>

HIM

MNE

EMBLEMS

GUL

ILL_BOOK

IC

86(ADVERSIS NON DEESSE DECET)

PREV

embstma_260_emblem337

URL_IMAGE

embstma_260_pic805.jpg

ID

embstma_260_emblem338

MOTTO_LA_NORM

ADVERSIS NON DEESSE DECET