$ TEXT_EXPL_XML
Ne meritum praelustre tuum, Dignissima mundi
Pars Homo, servili conditione premas;
In te tota patet coelorum atque orbis imago,
Hinc decus, hinc dotes noscere disces tuas.
COMMENTARIVS.
OMnis hominum vis ac praestantia in Animo & corpore
sita est: Vtrumque autem habent egregium, nisi quod
aliud alio sit praestantius. Hoc lustremus, atque in eo
nos illustremus: Corpus quod attinet; videmus illud
eis à Natura datum sublime, & quum caeteras animantes pro-
nas, ventríque obedientes, ad pastum abjecisset; solum Homi-
nem ad coelum, quasi cognationis domiciliique pristini conspec-
tum, erexit. Hinc Poëtarum ingeniosissimus,
Pronaque cum spectent animalia caetera terras,
Os homini sublime dedit, coelumque tueri
Iussit, & erectos ad sidera tollere vultus.
Altius si indagemur; omnia, quae mundus, eum habere compe-
riemus; quator scilicet Elementa; Spiritum aëreum, Corig-
neum, Corpus terreum, & os aqueum. Praetereà capitis quod-
[d]am coelum, & in co scintillantes oculos, ipsam formam rotun-
dam cum brachia & pedes expandit, à quorum extremitatibus
silineam ducamus, rem habebimus autorem. Quibus rationibus
moti philosophi [ microcosmon ] illum appelarunt. Testatur id Macro-
bius in Somnio Scipionis: Physici mundum magnum hominem
dixerunt, & Hominem brevem mundum. Recte; quia ut ille à Deo
regitur, sic Homo ab Animo, alterâ illâ sui parte, immò toto;
Nec enim nos ij sumus quos forma ista declarat, sed mens cujus-
que, is est quisque. Quare Socratus cum decorum adolescentem
conspicaretur: Vtte videam, inquit, aliquid loquere. Etenim ar-
bitrabatur hominem non ocelorum, sed mentis acie, & animi
obtutu esse considerandum. Ab hoc illud coeleste animal sumus
quod divinae in terris Providentiae quandam quasi repraesentat
imaginem; sagaces, multiplices, acuti, memores, pleni rationis
& consilij, denique praeclarâ quâdam conditione generati, ni-
mirum ut caeteris animalibus imperemus:
Sanctius his Animal, mentique capacius alte
Deerat adhuc, & quod dominari in caetera posset
Natus homo est, sive hunc divino semine fecit
Ille opifex rerum, mundi melioris origo; &c.
Divino sermine inquit Poëta non poëticè; Anima enim ratio-
nalis ex ipso aeternitatis gremio decerpta est, ab illo tradux, di-
est. Quid ei clausum, quid invium? in coelum usque penetrat;
astrorum ortus, orbitus cursusque cognoscit, dies, menses, annos
finit, defectiones Solis & Lunae, & scit & praedicit in omne po-
sterum tempus, quae, quantum, quando futurae sint. Suo deni-
que ingenio in rerum Naturâ, alteram quasi naturam efficere
conatur.
Quis dubitet posthaec Hominem conjungere Caelo,
Eximiam Natura dedit linguamque, capaxque
Ingenium, volucremque Animum, quem denique in unum
Descendit Deus, atque habitat, ipsumque requirit.
Cum itaque, ô homo audacissimae Naturae artificium, tot tantae-
que tibi sint dotes, eas cognosce, & attollere, ne tanquam sun-
gus in illustri hâc mundi machinâ sedeas, & cucurbitas pingas,
excute corporearum cupiditatum coenum, rumpe clavos qui-
bus te, terrenas habitans Libido mentes, terrae affigere studet,
ne pejus tibi velle videaris quàm ipsa Natura voluit.
Heac, nisi terrenus malè desipis, admonet figura
Qui recto coelum vultu petis, exerisque frontem;
In sublime feras Animam quoque, ne gravata pessum
Inferior sidat mens corpore celsius levato.
Nosce te ipsum
URL_IMAGE embstma_965_pic013.jpg IC 10 ; 13F0 ; 24A6 ; 24B ; 24D ; 31A2511 ; 31B6211 ; 31D1(+89) ; 44B193 ; 52A53(+121) ; 86(NOSCE TE IPSUM) ID embstma_965_emblem001 MOTTO_LA_NORM Nosce te ipsum CHILDREN CHILDREN_SQRT 0