| TEXT_EXPL_XML |
<p>Ne meritum praelustre tuum, Dignissima mundi<lb/> Pars Homo, servili conditione premas;<lb/> In te tota patet coelorum atque orbis imago,<lb/> Hinc decus, hinc dotes noscere disces tuas.</p> <p>COMMENTARIVS.<lb/> OMnis hominum vis ac praestantia in Animo & corpore<lb/> sita est: Vtrumque autem habent egregium, nisi quod<lb/> aliud alio sit praestantius. Hoc lustremus, atque in eo<lb/> nos illustremus: Corpus quod attinet; videmus illud<lb/> eis à Natura datum sublime, & quum caeteras animantes pro-<lb/> nas, ventríque obedientes, ad pastum abjecisset; solum Homi-<lb/> nem ad coelum, quasi cognationis domiciliique pristini conspec-<lb/> tum, erexit. Hinc Poëtarum ingeniosissimus,<lb/> Pronaque cum spectent animalia caetera terras,<lb/> Os homini sublime dedit, coelumque tueri<lb/> Iussit, & erectos ad sidera tollere vultus.<lb/> Altius si indagemur; omnia, quae mundus, eum habere compe-<lb/> riemus; quator scilicet Elementa; Spiritum aëreum, Corig-<lb/> neum, Corpus terreum, & os aqueum. Praetereà capitis quod-<lb/> [d]am coelum, & in co scintillantes oculos, ipsam formam rotun-<lb/> dam cum brachia & pedes expandit, à quorum extremitatibus<lb/> silineam ducamus, rem habebimus autorem. Quibus rationibus<lb/> moti philosophi [ microcosmon ] illum appelarunt. Testatur id Macro-<lb/> bius in Somnio Scipionis: Physici mundum magnum hominem<lb/> dixerunt, & Hominem brevem mundum. Recte; quia ut ille à Deo<lb/> regitur, sic Homo ab Animo, alterâ illâ sui parte, immò toto;<lb/> Nec enim nos ij sumus quos forma ista declarat, sed mens cujus-<lb/> que, is est quisque. Quare Socratus cum decorum adolescentem<lb/> conspicaretur: Vtte videam, inquit, aliquid loquere. Etenim ar-<lb/> bitrabatur hominem non ocelorum, sed mentis acie, & animi<lb/> obtutu esse considerandum. Ab hoc illud coeleste animal sumus<lb/> quod divinae in terris Providentiae quandam quasi repraesentat<lb/> imaginem; sagaces, multiplices, acuti, memores, pleni rationis<lb/> & consilij, denique praeclarâ quâdam conditione generati, ni-<lb/> mirum ut caeteris animalibus imperemus:<lb/> Sanctius his Animal, mentique capacius alte<lb/> Deerat adhuc, & quod dominari in caetera posset<lb/> Natus homo est, sive hunc divino semine fecit<lb/> Ille opifex rerum, mundi melioris origo; &c.<lb/> Divino sermine inquit Poëta non poëticè; Anima enim ratio-<lb/> nalis ex ipso aeternitatis gremio decerpta est, ab illo tradux, di-<lb/> <pb n="embstma_965_fac015"/> vinitatis originem initiumque accepit, ex hoc orta hule similis<lb/> est. Quid ei clausum, quid invium? in coelum usque penetrat; <lb/> astrorum ortus, orbitus cursusque cognoscit, dies, menses, annos<lb/> finit, defectiones Solis & Lunae, & scit & praedicit in omne po-<lb/> sterum tempus, quae, quantum, quando futurae sint. Suo deni-<lb/> que ingenio in rerum Naturâ, alteram quasi naturam efficere<lb/> conatur.<lb/> Quis dubitet posthaec Hominem conjungere Caelo,<lb/> Eximiam Natura dedit linguamque, capaxque<lb/> Ingenium, volucremque Animum, quem denique in unum<lb/> Descendit Deus, atque habitat, ipsumque requirit.<lb/> Cum itaque, ô homo audacissimae Naturae artificium, tot tantae-<lb/> que tibi sint dotes, eas cognosce, & attollere, ne tanquam sun-<lb/> gus in illustri hâc mundi machinâ sedeas, & cucurbitas pingas,<lb/> excute corporearum cupiditatum coenum, rumpe clavos qui-<lb/> bus te, terrenas habitans Libido mentes, terrae affigere studet,<lb/> ne pejus tibi velle videaris quàm ipsa Natura voluit.<lb/> Heac, nisi terrenus malè desipis, admonet figura<lb/> Qui recto coelum vultu petis, exerisque frontem;<lb/> In sublime feras Animam quoque, ne gravata pessum<lb/> Inferior sidat mens corpore celsius levato.</p> |
| SEQ |
3 |
| PARENT |
embstma_965 |
| TYPE |
emblem pictura |
| TIPE |
emblempictura |
| ANNOT |
Mens als middelpunt van de kosmos (Mens als Microkosmos) |
| NEXT |
embstma_965_emblem002 |
| IIHIM |
GUL MNE EMBLEMS ILL_BOOK |
| CAPTION_EN |
A naked man in an orb, looking up at the sky (Man as microcosmos) |
| SOURCE_FILE |
embstma_965.xml |
| LINK_FACSIMILE |
embstma_965_fac013 |
| MOTTO_LA |
Nosce te ipsum |
| HIM |
GUL MNE EMBLEMS ILL_BOOK |
| MOTTO |
<p>Nosce te ipsum</p> |
| URL_IMAGE |
embstma_965_pic013.jpg |
| IC |
10 13F0 24A6 24B 24D 31A2511 31B6211 31D1(+89) 44B193 52A53(+121) 86(NOSCE TE IPSUM) |
| ID |
embstma_965_emblem001 |
| MOTTO_LA_NORM |
Nosce te ipsum |