$ TEXT_EXPL_XML
En que jura solet per Vniversum
Cunctis dicere Sors; hic illigatur:
Nimirum sapeintâ recoctus
Extrà se nihil expetens bonorum
Sortem sub pedibus premit superbam.
In nemine Deorum Dearumve tam prodiga ingeniorum
fuit Antiquitas, quàm in Fortunâ, ut quae sola utramque pa-
ginam facere ( vel teste Pliniò ) in ratione mortalium fuit
credita. Hinc tot ejus cognomina, tot eam precibus am-
biunt, quos elegantissimè Horatius noster Lib. I. Ode XXXV.
ne, nullo alio rectore, quàm Fortunâ, fluitare existimabant.
Divinos itaque ei tribuebant honores, litabant, coelo denique
eam collecabant: Testis IuvenaLIS Satyra x.
Nullum Numen abest si sit prudentia, sed te
Nos facimus Fortuna Deam, Coeloque locamus.
Et idem alioco.
Si Fortuna volet, fies de Rethore Consul,
Si volet heac eadem fies de Consule Rethor.
Heac ille Ethicus Poëta ethicè de Fortuna. Pudet autem
maximo cum Christianorum dedecore consiteri, tot etiamnum
esse, qui non Deum Fortunae rectorem, sed ipsam Fortunam
propiâ suâ lege meantem agnoscunt, qui huic secunda & ad-
versa sua accepta referunt. Pendent miseri ab eâ, nunc magni
sunt, nunc pusilli, nunc elati, nunc supplices, ut cumque se mu-
tarit Rhamnusia; non secus ac conchilia crescente Lunâ auges-
cunt, descrescente decrescunt. Contrà verò Sapiens, pedisse-
quus ille ac imitator Dei, quem hîc in Scemam producimus;
hâc Deâ altior & sublimior stat; utpote semetipso, & ex se nas-
centibus bonis contentus; hoc est ijs, quae casu non dantur,
quale bonus est Virtus: Nam qui alia bona judicat venit in Fortu-
nae potestatem, alieni arbitrij sit. Porrò in unoquoque Sapiente
Quis Deus incertum est, habitat Deus.
Ille dat consilia magnifica & erecta, ille dat animum excellen-
tem moderatum, omnia tanquam minora transeuntem, quic-
quid timemus optamusque ridentem. Quem elegant issimè suis
coloribus depinxit Horatius.
Quisnam igitur liber? Sapiens, sibi qui imperiosus,
Quem non pauperies, neque mors, neque vincula terrent,
Responsare cupidinibus, contemnere honores
Fortis, & in seipso totus teres, atque totundus,
Externi nequid valeat per laeve morari,
In quem manca ruit semper Fortuna.
O quàm magna quàm paucis? Examinemus & caput Sapientiae
in istis habebimus. Liberum itaque Sapientem esse sic pro me
probat Cicero in Paradoxis. Quid est Libertas? potestas viven-
di ut velis. Quis igitur vivit ut vult? qui recta sequitur, qui gau-
det officio, cui vivendi via considerata atque provisa est, qui
que colit, quòd id salutare maximè esse judicet. Soli autem id
contingit Sapienti, ut nihil faciat invitus, nihil dolens, nihil
coactus. Consitendum itaque est nisi qui ita sit affectus esse li-
berum neminem. Sibi imperat Sapiens, quia non attollitur pros-
peris nec mergitur insoelicibus. Testis ille à Portico Sapiens,
clamans altum & intonans: Ego solus rex sum, solus dives: &
interim conspicitur ad alienas fores mussitans;
Da tegmen Hipponacti, namque frigeo
Totusque contremisco.
Nec morti nec vinculis Sapientem cedere; videre est in inno-
centissimo Socrate, cujus animum triginta Tyranni circumsis-
tentes infringere non potuerunt. Quemadmodum enim nihil
incommodi adfert nimbus in mare decidens, utque grando
illisa tectis magno quidem fragore, verum nullà noxâ desul-
tat, sic inanis ille terror mortis nihil in Sapientem potest. Ad
omnem incursum invictus & interritus est, non si paupertas,
non siluctus, ignominia aut dolor impetus faciant, pedem re-
feret, securus contrà illa ibit, plenus gaudio domestico. Verè
Boëtius Lib. i Metro. iiii.
Quisquis composito serenus aevo
Fatum sub pedibus dedit superbum
Fortunamque tuens utramque rectus
Invictum potuit tenere vultum,
Non illum rabies, minaeve ponti
Versum sunditus exitantis aestum,
Nec ruptis quoties vagus caminis
Torquet sumisicos Vesevus ignes,
Aut celsas soliti ferire turres
Ardentis via fulminis movebit.
Quid tantum miseri feros Tyrannos
Mirantur sine viribus furentes?
Nec speres aliquid, nec extimescas;
Exarmaveris impotentis iram.
En tibi duo rivuli ex turbidissimo Affectuum fonte deducti;
nimirum Spes & Timor, qui etiam in Sapientis animum non
influunt, utpote in quo nil nisi tranquillitas, non secus ac status
mundi super Lunam.
Nam illa mundi pars superior & ordinator, nec in nubem co-
gitur, nec in tempestatem impellitur. Eodem modo sublimis
ille animus, quietus semper & in statione tranquillâ collocatus,
modestus venerabilis & compositus est. Venio ad Honores:
quos quàm facile sit Sapienti contemnere testatus est Dioge-
nes, qui maluit in dolio suo volutari quàm Alexander esse: Sci-
vit scilicet;
Regnum & Diadema tutum
solam deferre virtutem;
Quam tamen invitam blandè vestigat, & ultrò
Ambit honos, docuit toties à rure profectus
Lictor, & in medijs Consul quaesitus aratris.
Denique (quod fons est Emblematis) Sapientem esse totum ex
se aptum. ex se pendentem, & suprà Fortunam; paucis pro me
docebit Epictetus: Sicut Iuppiter secum est atque agit, & in se
acquiescit, fruiturque cogitationibus se dignis: Sic & Sapiens
sibi ipse sufficit & secum esse potest, fruiturque puriore illâ &
sublimiore meditatione; quà soelicitare ( secundum Senecam )
nulla Deo est propior. Porrò cum vera magnanimitas atque li-
bertas duabus potissimum rebus constet; in contemnendis cum
prosperis tum adversis; quis hoc melius potest quàm Sapiens?
qui totum Fortunae regnum despicit, & animosé cum Horatio
exclamat; Fortuman
Laudo manentem, si celeres quatit
Pennas; resigno quae dedit, & meâ
Virtute me involvo, probamque
Pauperiem sine dote quaero.
Habeamus aquam & polentam, & Iovi ipsi de soelicitate mo-
veamus controversiam. Age nunc
Saviat atque novos moveat Fortuna tumultus,
Quantum hinc imminuet?
O muros quos construendos in animi nostri sensibus monebat
Antisthenes nullà vi expugnabiles. Quàm alta hîc ( sine quâ ni-
hil dulce ) securitas? Quantus hîc tollendus risus, quantâ volup-
tate implendus animus ex hâc sublimi, & tutâ arce contem-
plantium aliorum errores, suam autem quietem.
Non quia vexari quemquam est jucunda voluptas.
Hi planè juxtà Graecorum proverbium
Ipsi stantes in littore navigantis artem & discrimen spectant
otiosi. Exsurgamus, exurgamus & nos aliquando ex hâc fece,
ut evadamus in illud sublime & excelsum, ubi tranquillitas nos
manet, & expulsis terroribus vera Libertas. Certè
Nil dulcius est, benê quàm munita tenere
Edita doctrinâ Sapientum templa serenâ,
Despicere unde queas alios, passimaque videre
Certare ingenio, contendere Nobilitate,
Noctes atque dies niti praestante labore
Ad summas emergere opes, rerumque potiri.
Sapiens suprà Fortunam
IC 31A2726 ; 31D16 ; 44G3121 ; 52A51(+123) ; 54F12(+111) ; 54F12(+4) ; 54F121 ; 54FF2(+4) ; 86(SAPIENTIA SUPRA FORTUNAM) PREV embstma_965_emblem001 URL_IMAGE embstma_965_pic016.jpg ID embstma_965_emblem002 MOTTO_LA_NORM Sapientia supra fortunam CHILDREN CHILDREN_SQRT 0