TEXT_EXPL_XML

<p>En que jura solet per Vniversum<lb/> Cunctis dicere Sors; hic illigatur: <lb/> Nimirum sapeintâ recoctus<lb/> Extrà se nihil expetens bonorum<lb/> Sortem sub pedibus premit superbam.</p>

<p> In nemine Deorum Dearumve tam prodiga ingeniorum<lb/> fuit Antiquitas, quàm in Fortunâ, ut quae sola utramque pa-<lb/> ginam facere ( vel teste Pliniò ) in ratione mortalium fuit<lb/> credita. Hinc tot ejus cognomina, tot eam precibus am-<lb/> biunt, quos elegantissimè Horatius noster Lib. I. Ode XXXV.<lb/> <pb n="embstma_965_fac017"/> Descripsit. Enimverò coeci homines res mortalium nullo ordi-<lb/> ne, nullo alio rectore, quàm Fortunâ, fluitare existimabant.<lb/> Divinos itaque ei tribuebant honores, litabant, coelo denique<lb/> eam collecabant: Testis IuvenaLIS Satyra x.<lb/> Nullum Numen abest si sit prudentia, sed te<lb/> Nos facimus Fortuna Deam, Coeloque locamus.<lb/> Et idem alioco.<lb/> Si Fortuna volet, fies de Rethore Consul,<lb/> Si volet heac eadem fies de Consule Rethor.<lb/> Heac ille Ethicus Poëta ethicè de Fortuna. Pudet autem<lb/> maximo cum Christianorum dedecore consiteri, tot etiamnum<lb/> esse, qui non Deum Fortunae rectorem, sed ipsam Fortunam<lb/> propiâ suâ lege meantem agnoscunt, qui huic secunda &amp; ad-<lb/> versa sua accepta referunt. Pendent miseri ab eâ, nunc magni<lb/> sunt, nunc pusilli, nunc elati, nunc supplices, ut cumque se mu-<lb/> tarit Rhamnusia; non secus ac conchilia crescente Lunâ auges-<lb/> cunt, descrescente decrescunt. Contrà verò Sapiens, pedisse-<lb/> quus ille ac imitator Dei, quem hîc in Scemam producimus;<lb/> hâc Deâ altior &amp; sublimior stat; utpote semetipso, &amp; ex se nas-<lb/> centibus bonis contentus; hoc est ijs, quae casu non dantur,<lb/> quale bonus est Virtus: Nam qui alia bona judicat venit in Fortu-<lb/> nae potestatem, alieni arbitrij sit. Porrò in unoquoque Sapiente<lb/> Quis Deus incertum est, habitat Deus.<lb/> Ille dat consilia magnifica &amp; erecta, ille dat animum excellen-<lb/> tem moderatum, omnia tanquam minora transeuntem, quic-<lb/> quid timemus optamusque ridentem. Quem elegant issimè suis<lb/> coloribus depinxit Horatius.<lb/> Quisnam igitur liber? Sapiens, sibi qui imperiosus,<lb/> Quem non pauperies, neque mors, neque vincula terrent,<lb/> Responsare cupidinibus, contemnere honores<lb/> Fortis, &amp; in seipso totus teres, atque totundus,<lb/> Externi nequid valeat per laeve morari,<lb/> In quem manca ruit semper Fortuna.<lb/> O quàm magna quàm paucis? Examinemus &amp; caput Sapientiae<lb/> in istis habebimus. Liberum itaque Sapientem esse sic pro me<lb/> probat Cicero in Paradoxis. Quid est Libertas? potestas viven-<lb/> di ut velis. Quis igitur vivit ut vult? qui recta sequitur, qui gau-<lb/> det officio, cui vivendi via considerata atque provisa est, qui<lb/> <pb n="embstma_965_fac018"/> Legihus quidem non proter matum paret, sed eas sequitur at-<lb/> que colit, quòd id salutare maximè esse judicet. Soli autem id<lb/> contingit Sapienti, ut nihil faciat invitus, nihil dolens, nihil<lb/> coactus. Consitendum itaque est nisi qui ita sit affectus esse li-<lb/> berum neminem. Sibi imperat Sapiens, quia non attollitur pros-<lb/> peris nec mergitur insoelicibus. Testis ille à Portico Sapiens,<lb/> clamans altum &amp; intonans: Ego solus rex sum, solus dives: &amp; <lb/> interim conspicitur ad alienas fores mussitans; <lb/> Da tegmen Hipponacti, namque frigeo<lb/> Totusque contremisco.<lb/> Nec morti nec vinculis Sapientem cedere; videre est in inno-<lb/> centissimo Socrate, cujus animum triginta Tyranni circumsis-<lb/> tentes infringere non potuerunt. Quemadmodum enim nihil<lb/> incommodi adfert nimbus in mare decidens, utque grando<lb/> illisa tectis magno quidem fragore, verum nullà noxâ desul-<lb/> tat, sic inanis ille terror mortis nihil in Sapientem potest. Ad<lb/> omnem incursum invictus &amp; interritus est, non si paupertas,<lb/> non siluctus, ignominia aut dolor impetus faciant, pedem re-<lb/> feret, securus contrà illa ibit, plenus gaudio domestico. Verè<lb/> Boëtius Lib. i Metro. iiii.<lb/> Quisquis composito serenus aevo<lb/> Fatum sub pedibus dedit superbum<lb/> Fortunamque tuens utramque rectus<lb/> Invictum potuit tenere vultum,<lb/> Non illum rabies, minaeve ponti<lb/> Versum sunditus exitantis aestum,<lb/> Nec ruptis quoties vagus caminis<lb/> Torquet sumisicos Vesevus ignes, <lb/> Aut celsas soliti ferire turres<lb/> Ardentis via fulminis movebit.<lb/> Quid tantum miseri feros Tyrannos<lb/> Mirantur sine viribus furentes?<lb/> Nec speres aliquid, nec extimescas;<lb/> Exarmaveris impotentis iram. <lb/> En tibi duo rivuli ex turbidissimo Affectuum fonte deducti; <lb/> nimirum Spes &amp; Timor, qui etiam in Sapientis animum non<lb/> influunt, utpote in quo nil nisi tranquillitas, non secus ac status<lb/> mundi super Lunam. <lb/> <pb n="embstma_965_fac019"/> Perpetuum nullà temeratum nube serenum.<lb/> Nam illa mundi pars superior &amp; ordinator, nec in nubem co-<lb/> gitur, nec in tempestatem impellitur. Eodem modo sublimis<lb/> ille animus, quietus semper &amp; in statione tranquillâ collocatus,<lb/> modestus venerabilis &amp; compositus est. Venio ad Honores: <lb/> quos quàm facile sit Sapienti contemnere testatus est Dioge-<lb/> nes, qui maluit in dolio suo volutari quàm Alexander esse: Sci-<lb/> vit scilicet; <lb/> Regnum &amp; Diadema tutum<lb/> solam deferre virtutem; <lb/> Quam tamen invitam blandè vestigat, &amp; ultrò <lb/> Ambit honos, docuit toties à rure profectus<lb/> Lictor, &amp; in medijs Consul quaesitus aratris.<lb/> Denique (quod fons est Emblematis) Sapientem esse totum ex<lb/> se aptum. ex se pendentem, &amp; suprà Fortunam; paucis pro me<lb/> docebit Epictetus: Sicut Iuppiter secum est atque agit, &amp; in se<lb/> acquiescit, fruiturque cogitationibus se dignis: Sic &amp; Sapiens<lb/> sibi ipse sufficit &amp; secum esse potest, fruiturque puriore illâ &amp;<lb/> sublimiore meditatione; quà soelicitare ( secundum Senecam )<lb/> nulla Deo est propior. Porrò cum vera magnanimitas atque li-<lb/> bertas duabus potissimum rebus constet; in contemnendis cum<lb/> prosperis tum adversis; quis hoc melius potest quàm Sapiens?<lb/> qui totum Fortunae regnum despicit, &amp; animosé cum Horatio <lb/> exclamat; Fortuman<lb/> Laudo manentem, si celeres quatit<lb/> Pennas; resigno quae dedit, &amp; meâ<lb/> Virtute me involvo, probamque<lb/> Pauperiem sine dote quaero.<lb/> Habeamus aquam &amp; polentam, &amp; Iovi ipsi de soelicitate mo-<lb/> veamus controversiam. Age nunc<lb/> Saviat atque novos moveat Fortuna tumultus,<lb/> Quantum hinc imminuet?<lb/> O muros quos construendos in animi nostri sensibus monebat<lb/> Antisthenes nullà vi expugnabiles. Quàm alta hîc ( sine quâ ni-<lb/> hil dulce ) securitas? Quantus hîc tollendus risus, quantâ volup-<lb/> tate implendus animus ex hâc sublimi, &amp; tutâ arce contem-<lb/> plantium aliorum errores, suam autem quietem.<lb/> Non quia vexari quemquam est jucunda voluptas.<lb/> <pb n="embstma_965_fac020"/> Sed quibus ipse malis careas quia cernere suave est.<lb/> Hi planè juxtà Graecorum proverbium<lb/> <foreign lang="el">ἀπὸ πύργου κρίνουσιν ἀχάιουσ</foreign>.<lb/> Ipsi stantes in littore navigantis artem &amp; discrimen spectant<lb/> otiosi. Exsurgamus, exurgamus &amp; nos aliquando ex hâc fece,<lb/> ut evadamus in illud sublime &amp; excelsum, ubi tranquillitas nos<lb/> manet, &amp; expulsis terroribus vera Libertas. Certè<lb/> Nil dulcius est, benê quàm munita tenere<lb/> Edita doctrinâ Sapientum templa serenâ,<lb/> Despicere unde queas alios, passimaque videre<lb/> Certare ingenio, contendere Nobilitate,<lb/> Noctes atque dies niti praestante labore<lb/> Ad summas emergere opes, rerumque potiri.</p>

SEQ

4

PARENT

embstma_965

HIM

GUL

MNE

EMBLEMS

ILL_BOOK

TYPE

emblem pictura

TIPE

emblempictura

ANNOT

Fortuna door wijze op rad gebonden (Overwinning op het lot)

NEXT

embstma_965_emblem003

IIHIM

GUL

MNE

EMBLEMS

ILL_BOOK

CAPTION_EN

Fortuna is tied to her wheel by a wise man

SOURCE_FILE

embstma_965.xml

LINK_FACSIMILE

embstma_965_fac016

MOTTO_LA

Sapientia supra fortunam

MOTTO

<p>Sapiens suprà Fortunam</p>

IC

31A2726

31D16

44G3121

52A51(+123)

54F12(+111)

54F12(+4)

54F121

54FF2(+4)

86(SAPIENTIA SUPRA FORTUNAM)

PREV

embstma_965_emblem001

URL_IMAGE

embstma_965_pic016.jpg

ID

embstma_965_emblem002

MOTTO_LA_NORM

Sapientia supra fortunam