$ TEXT_EXPL_XML

Icarus & Phaëton nimium dum magna capessunt Occidit hic flammis, ille peremptus aquis: Mens infirma hominum coeli perrumpere claustra Cum studet; in tenebras praecipitata ruit.

;

Nota est omnibus Phaëtontis & Icari fabula, quae in eos potissimum à Poëtis prudentum primis excogitata est; qui insanientis sapientiae consulti περιεργάζονται ξη- τῶντες τά τε ὑπὸ γῆν ἐπουράια; Satagunt inquirentes & quae terram infrà, & quae coelum suprà sunt. Res certè quam nec scire datum, nec scitari permissum, nec scrutari relligiosum. Cum enim Deus regnum suum, seque sine arbitris regat; san- ctius & reverentius est de eo credere, quàm scire, mirari, quàm rimari. Plura de hoc Scire nefas homini. Tangere vis coelestes illos ignes? cum Icaro liquesces. Scande- re in Providentiae arcem? cum Phaëtonte temerario cades. Vna & quidem maximè laudabilis audacia hîc, nihil audere, unum acumen, nihil cernere, una scientia, nihil scire. Quia, Prudens futuri temporis exitum Caliginosa nocte premit Deus, Ridetque si mortalis ultrà Fas trepidet. Quid itaque animum aeternis confilijs minorem fatigamus? Quid nos homulli, nos terra, pulvis, somnium, immò somnij fugacis umbra, angusto sinu illum claudere volumus, quem nec coelum ipsum? quid coelestia ejus decreta capere, quos nun- quam coepit coelestis Curia? Tamen Nos pravum, & debile vulgus scrutamur penitus Superos, hinc pallor, & irae, Hinc scelus, insidiaeque, & nulla modestia voti. Nos ij sumus qui secreta Coeli inquirere sudamus, qui curiosâ mente mentis aeternae recessus tentamus & ipsa ipsius De- creta irrumpimus. Nos de divinâ Praedestinatione, de Libero Arbitrio, de Lapsu primorum parentum, alijsque, quae otiosae mentes semper quaerunt, & nunquam inveniunt, disputare au- demus, simplicemque Scripturam quaestiorum ambagibus im- plicamus; sum tamen Veritas heareat sub ictu, immò amittatur nimium altercando. Idcircò mundi stulta delegit Deus Vt concidant Sophistica. In his si quis seosim à sensu nostro senserit; in cum statim arie- tamus, crimenque ducitur lustralibus februis expiandus. Pro his, Bella geri placeat nullos habitura truimphos. Pestis certè & hujus, & jam olim plurium Rerumpublicarum, nec facilè excutiendra si aut ipsa potens, aut obsedit potentes. Nonne hodie hanc ob causum, provinciam provinciae, civom civi infestum videmus? nonne hoc. Procudit enses, Et focias inimicat urbes? Accedunt concionales tubae, quae undique gladiatorio animo classicum canunt, quaeque pax deberent esse mundo, fax sunt, & πῦρ ἐπὶ πῦρ addunt, quum tamen omnis modestia atque mo- deratio eas deceat, quam si non habeant; sumerent faltem sibi hoc tempore mutuam. Sed frustrà est haec querela; quisque regnum sibi vi, atque sactionibus munit; hinc castra ex unâ parte constraria, & paren- tum liberorumque sacramenta diversa: Diditur incertum studia in contraria vulgus. Verè incertum; quia non aliter quàm pecorum ritu, sequitur antecendentium gregem, pergens non quà eundum, sed quà itur, nec ad rationem, sed ad similitudinem componitur. Liber- tas quidem, & speciosa nomina praetexuntur; sed ut imperium evertant, libertatum praeferunt, si everterint, ipsam aggredien- tur. Sub hoc mantili & everriculo multarum fraudum, fervida ingenia violentiam naturae, & profundam ambitionem velare student. Relligio passim in ore, improbitas in corde, cui nisi frena maturè injiciantur, & veteres artes, per quas Batavum nomen, & illius crevêre vires; revocentur; ita in nervum erum- pet, ut non nisi Vi Majore ejus motus componendi sint. Quod si sit, conclamantum est, & exequias Belgicae quibus commo- dum est ite. Non defunt nobis exempla istarum quas patimur cladium, sed ipsi nobis. Nonne Graecia, &, quod recentius, Flandria, hâc immodicâ libertate & licentiâ concionum perijt? Nonne speciosi hi religionis praetextus, Altis urbibus ultimae Stetère cansae cur perirent Funditus, imprimeretque muris Hostile aratum excercitus insolens? Certè nimis quàm verum. Sed quid? Ita se res habet, ut plerum- que qui Fortunam mutaturas est Deus, consilia corrumpat Iam rebus omnibus florentissimi, Regibus, Principibus, Rebus publicis suspiciendi, immò ( dicere hoc liceat ) adorandi; nos- met ipsos perdere, & in nostra viscera victricem dextram con- vertere studemus: palàm alioqui beati, nisi unum hoc defit, ani- mus qui modestè istaec ferat, At vix est ut queamus: opes enim divitae nimiaque foelicitas afflixêre saeculi nostri mores: hine illae lachrymae, haec una fundi nostri calamitas. Philosophus quidam interrogatus, quidnam esset Fortuna? respondit; Ma- lus medicus; plerosque enim quos eurat coecos facit. In nobis id verum, quibus hostis in latere, & tantum non ad portas Hannibal, & tamen dulci fortunâ ebrij litigamus, Syracusae nostrae capiuntur, & nos in pulvere pingimus, sperantes amoto metu, & intereà ascitantes opprimendi. At quantò satius erat, id operam dare, ut sapientam cum modo habentes Consilia quibus impares sumus fato permittamus, &, pestilente hâc fru- ge in herbâ oppressa, tutam rebus adstruamus securitatem. Ani- mos commune periculum jungat, simultas post sit: Netum de- nique nostra intelligamus bona, cum quae in potestate habui- mus ea amiserimus. Serum est mortuâ re verba facere, Opti- mum autem alienâ insaniâ frui. At vos; Seu calidus sanguis, seu rerum inscitia vexat Indomit à cervice feros, ubicunque locorum Vivitis, indigni fraternum rumpere foedus Nos qui nihil praeter vota in commune conferre possumus, Deum intimè precamur, ut nova commenta, & coetera Iudificandis animis per otium callidè excogitata, aboleantur, tandemque, sublatâ sciffurâ, pax in domo ejus, in Conscientijs quies, securi- tas in Republicâ constituatur.

SEQ 5 PARENT embstma_965 HIM GUL ; MNE ; EMBLEMS ; ILL_BOOK TYPE emblem pictura TIPE emblempictura ANNOT Phaeton en Icarus vallend uit de hemel (Overmoed) NEXT embstma_965_emblem004 IIHIM GUL ; MNE ; EMBLEMS ; ILL_BOOK CAPTION_EN Phaethon and Icarus falling from heaven SOURCE_FILE embstma_965.xml LINK_FACSIMILE embstma_965_fac021 MOTTO_LA Altum sapere periculosum MOTTO

Altum sapere periculosum.

IC 54A82(+4) ; 86(ALTUM SAPERE PERICULOSUM) ; 92B39117 ; 95A(ICARUS)681 PREV embstma_965_emblem002 URL_IMAGE embstma_965_pic021.jpg ID embstma_965_emblem003 MOTTO_LA_NORM Altum sapere periculosum CHILDREN CHILDREN_SQRT 0