| TEXT_EXPL_XML |
<p> Icarus & Phaëton nimium dum magna capessunt<lb/> Occidit hic flammis, ille peremptus aquis: <lb/> Mens infirma hominum coeli perrumpere claustra<lb/> Cum studet; in tenebras praecipitata ruit.</p> <p> Nota est omnibus Phaëtontis & Icari fabula, quae in eos<lb/> potissimum à Poëtis prudentum primis excogitata<lb/> est; qui insanientis sapientiae consulti <foreign lang="el">περιεργάζονται ξη-<lb/> τῶντες τά τε ὑπὸ γῆν ἐπουράια;</foreign> Satagunt inquirentes<lb/> & quae terram infrà, & quae coelum suprà sunt. Res certè quam nec<lb/> <pb n="embstma_965_fac022"/> scire datum, nec scitari permissum, nec scrutari relligiosum.<lb/> Cum enim Deus regnum suum, seque sine arbitris regat; san-<lb/> ctius & reverentius est de eo credere, quàm scire, mirari, quàm <lb/> rimari. Plura de hoc<lb/> Scire nefas homini.<lb/> Tangere vis coelestes illos ignes? cum Icaro liquesces. Scande-<lb/> re in Providentiae arcem? cum Phaëtonte temerario cades. Vna<lb/> & quidem maximè laudabilis audacia hîc, nihil audere, unum<lb/> acumen, nihil cernere, una scientia, nihil scire. Quia,<lb/> Prudens futuri temporis exitum<lb/> Caliginosa nocte premit Deus,<lb/> Ridetque si mortalis ultrà<lb/> Fas trepidet.<lb/> Quid itaque animum aeternis confilijs minorem fatigamus? <lb/> Quid nos homulli, nos terra, pulvis, somnium, immò somnij<lb/> fugacis umbra, angusto sinu illum claudere volumus, quem nec<lb/> coelum ipsum? quid coelestia ejus decreta capere, quos nun-<lb/> quam coepit coelestis Curia? Tamen<lb/> Nos pravum, & debile vulgus<lb/> scrutamur penitus Superos, hinc pallor, & irae,<lb/> Hinc scelus, insidiaeque, & nulla modestia voti.<lb/> Nos ij sumus qui secreta Coeli inquirere sudamus, qui curiosâ<lb/> mente mentis aeternae recessus tentamus & ipsa ipsius De-<lb/> creta irrumpimus. Nos de divinâ Praedestinatione, de Libero<lb/> Arbitrio, de Lapsu primorum parentum, alijsque, quae otiosae<lb/> mentes semper quaerunt, & nunquam inveniunt, disputare au-<lb/> demus, simplicemque Scripturam quaestiorum ambagibus im-<lb/> plicamus; sum tamen Veritas heareat sub ictu, immò amittatur<lb/> nimium altercando.<lb/> Idcircò mundi stulta delegit Deus<lb/> Vt concidant Sophistica.<lb/> In his si quis seosim à sensu nostro senserit; in cum statim arie-<lb/> tamus, crimenque ducitur lustralibus februis expiandus. Pro his,<lb/> Bella geri placeat nullos habitura truimphos.<lb/> Pestis certè & hujus, & jam olim plurium Rerumpublicarum,<lb/> nec facilè excutiendra si aut ipsa potens, aut obsedit potentes.<lb/> Nonne hodie hanc ob causum, provinciam provinciae, civom<lb/> civi infestum videmus? nonne hoc. <lb/> <pb n="embstma_965_fac023"/> Procudit enses,<lb/> Et focias inimicat urbes?<lb/> Accedunt concionales tubae, quae undique gladiatorio animo<lb/> classicum canunt, quaeque pax deberent esse mundo, fax sunt,<lb/> & <foreign>πῦρ ἐπὶ πῦρ</foreign> addunt, quum tamen omnis modestia atque mo-<lb/> deratio eas deceat, quam si non habeant; sumerent faltem sibi<lb/> hoc tempore mutuam.<lb/> Sed frustrà est haec querela; quisque regnum sibi vi, atque<lb/> sactionibus munit; hinc castra ex unâ parte constraria, & paren-<lb/> tum liberorumque sacramenta diversa:<lb/> Diditur incertum studia in contraria vulgus.<lb/> Verè incertum; quia non aliter quàm pecorum ritu, sequitur<lb/> antecendentium gregem, pergens non quà eundum, sed quà <lb/> itur, nec ad rationem, sed ad similitudinem componitur. Liber-<lb/> tas quidem, & speciosa nomina praetexuntur; sed ut imperium<lb/> evertant, libertatum praeferunt, si everterint, ipsam aggredien-<lb/> tur. Sub hoc mantili & everriculo multarum fraudum, fervida<lb/> ingenia violentiam naturae, & profundam ambitionem velare<lb/> student. Relligio passim in ore, improbitas in corde, cui nisi<lb/> frena maturè injiciantur, & veteres artes, per quas Batavum<lb/> nomen, & illius crevêre vires; revocentur; ita in nervum erum-<lb/> pet, ut non nisi Vi Majore ejus motus componendi sint. Quod<lb/> si sit, conclamantum est, & exequias Belgicae quibus commo-<lb/> dum est ite. Non defunt nobis exempla istarum quas patimur<lb/> cladium, sed ipsi nobis. Nonne Graecia, &, quod recentius,<lb/> Flandria, hâc immodicâ libertate & licentiâ concionum perijt?<lb/> Nonne speciosi hi religionis praetextus,<lb/> Altis urbibus ultimae<lb/> Stetère cansae cur perirent<lb/> Funditus, imprimeretque muris<lb/> Hostile aratum excercitus insolens?<lb/> Certè nimis quàm verum. Sed quid? Ita se res habet, ut plerum-<lb/> que qui Fortunam mutaturas est Deus, consilia corrumpat<lb/> Iam rebus omnibus florentissimi, Regibus, Principibus, Rebus<lb/> publicis suspiciendi, immò ( dicere hoc liceat ) adorandi; nos-<lb/> met ipsos perdere, & in nostra viscera victricem dextram con-<lb/> vertere studemus: palàm alioqui beati, nisi unum hoc defit, ani-<lb/> mus qui modestè istaec ferat, At vix est ut queamus: opes enim<lb/> <pb n="embstma_965_fac024"/> divitae nimiaque foelicitas afflixêre saeculi nostri mores: hine<lb/> illae lachrymae, haec una fundi nostri calamitas. Philosophus<lb/> quidam interrogatus, quidnam esset Fortuna? respondit; Ma-<lb/> lus medicus; plerosque enim quos eurat coecos facit. In nobis<lb/> id verum, quibus hostis in latere, & tantum non ad portas<lb/> Hannibal, & tamen dulci fortunâ ebrij litigamus, Syracusae<lb/> nostrae capiuntur, & nos in pulvere pingimus, sperantes amoto<lb/> metu, & intereà ascitantes opprimendi. At quantò satius erat,<lb/> id operam dare, ut sapientam cum modo habentes Consilia<lb/> quibus impares sumus fato permittamus, &, pestilente hâc fru-<lb/> ge in herbâ oppressa, tutam rebus adstruamus securitatem. Ani-<lb/> mos commune periculum jungat, simultas post sit: Netum de-<lb/> nique nostra intelligamus bona, cum quae in potestate habui-<lb/> mus ea amiserimus. Serum est mortuâ re verba facere, Opti-<lb/> mum autem alienâ insaniâ frui.<lb/> At vos; <lb/> <quote>Seu calidus sanguis, seu rerum inscitia vexat<lb/> Indomit à cervice feros, ubicunque locorum <lb/> Vivitis, indigni fraternum rumpere foedus</quote> Nos qui nihil praeter vota in commune conferre possumus,<lb/> Deum intimè precamur, ut nova commenta, & coetera Iudificandis<lb/> animis per otium callidè excogitata, aboleantur, tandemque,<lb/> sublatâ sciffurâ, pax in domo ejus, in Conscientijs quies, securi-<lb/> tas in Republicâ constituatur.</p> |
| SEQ |
5 |
| PARENT |
embstma_965 |
| HIM |
GUL MNE EMBLEMS ILL_BOOK |
| TYPE |
emblem pictura |
| TIPE |
emblempictura |
| ANNOT |
Phaeton en Icarus vallend uit de hemel (Overmoed) |
| NEXT |
embstma_965_emblem004 |
| IIHIM |
GUL MNE EMBLEMS ILL_BOOK |
| CAPTION_EN |
Phaethon and Icarus falling from heaven |
| SOURCE_FILE |
embstma_965.xml |
| LINK_FACSIMILE |
embstma_965_fac021 |
| MOTTO_LA |
Altum sapere periculosum |
| MOTTO |
<p>Altum sapere periculosum.</p> |
| IC |
54A82(+4) 86(ALTUM SAPERE PERICULOSUM) 92B39117 95A(ICARUS)681 |
| PREV |
embstma_965_emblem002 |
| URL_IMAGE |
embstma_965_pic021.jpg |
| ID |
embstma_965_emblem003 |
| MOTTO_LA_NORM |
Altum sapere periculosum |