$ TEXT_EXPL_XML

In sua victrici dum saevit viscera ferro Patria, & innocuo terra cruore rubet; Vultur adest subitò, defuncta cadavera pascens, QUodque aliis damno est, hinc sibi lucra petit: Grassari quò tuta queat ad munia opesque Civica deposcit praelia seditio

;

COMMENTARIVS. ARistophanes in Equitibus ait; Fecisti ut is qui captat anguillas facit; Quieta quum sunt stagna venatur nihil, Sed coenum ubi omne illa & hac subverterit Captura magna est; Tu quoque ubi perturbaveris Hinc Civitatem & inde; plurimum capis. Similitudo mehercules optimè quadrans in seditiosos, qui ho- nores quos quietâ republicâ desperant; perturbatâ se consequi posse arbitrantur. Itaque miscent omnia sursum & deorsum, certi suis conatibus oportunissimos esse illos transitus rerum. His ducibus comites sese adjungunt ii qui ex conscientià scele- rum nihil spei sibi reliquum fecerunt, nisi in summâ rerum om- nium desperatione: hi privata vulnera Reipublicae malis operi- re statuunt. Praetereà obaerati, quibus afflicta fides in pace, qui rebus turbatis alacres, & per incerta tutissimi sunt. Hinc apud Suetonium Iulius Caesar inquit; iis quos gravior criminum, ino- piae, luxuriaeve vis urgeret; bello civili opus esse. Quemadmo- dum enim pulegium ipso brumae tempore floret, quum mar- cent omnia: ita mali, quorum in pace nullus est respectus, rebus pessimè vexatis regnum tenent. Sed id pro tempore saltem; pa- rum enim diuturna est foelicitas quae his fundamentis innititur. Et rarò magna illa Reipublicae moles convelli sine exitio con- vellentium potest. Qui igne immisso sulvam incenderit, non potest eventum reliquum arbitrio suo moderari, sed ignis quo- cunque impetus fert, pabulum quaerit, & in ipsum incendij auc- torem saepe ruit: haud aliter qui malo consilio patriam intesti- nis bellis incendit; cum illâ conflagrante conflagrat, pereunte perit, & aequales cum victis victoris conditiones accipit.

SEQ 6 PARENT embstma_965 HIM GUL ; MNE ; EMBLEMS ; ILL_BOOK TYPE emblem pictura TIPE emblempictura ANNOT Gieren cirkelen boven leger (Begerigheid) NEXT embstma_965_emblem005 IIHIM GUL ; MNE ; EMBLEMS ; ILL_BOOK CAPTION_EN Vultures circling over two opposing armies and tearing flesh from dead bodies SOURCE_FILE embstma_965.xml LINK_FACSIMILE embstma_965_fac025 MOTTO_LA In publico malo foelices MOTTO

In publico malo foelices

IC 25F33(VULTURE)(+5) ; 25F33(VULTURE)(+451) ; 31E3 ; 45H3(+2) ; 55CC11(+4) ; 86(IN PUBLICO MALO FOELICES) PREV embstma_965_emblem003 URL_IMAGE embstma_965_pic025.jpg ID embstma_965_emblem004 MOTTO_LA_NORM In publico malo foelices CHILDREN CHILDREN_SQRT 0