TEXT_EXPL_XML

<p>In sua victrici dum saevit viscera ferro<lb/> Patria, &amp; innocuo terra cruore rubet;<lb/> Vultur adest subitò, defuncta cadavera pascens,<lb/> QUodque aliis damno est, hinc sibi lucra petit:<lb/> Grassari quò tuta queat ad munia opesque<lb/> Civica deposcit praelia seditio</p>

<p>COMMENTARIVS.<lb/> ARistophanes in Equitibus ait;<lb/> <quote>Fecisti ut is qui captat anguillas facit;<lb/> Quieta quum sunt stagna venatur nihil,<lb/> <pb n="embstma_965_fac026"/> Sed coenum ubi omne illa &amp; hac subverterit<lb/> Captura magna est; Tu quoque ubi perturbaveris<lb/> Hinc Civitatem &amp; inde; plurimum capis.</quote> Similitudo mehercules optimè quadrans in seditiosos, qui ho-<lb/> nores quos quietâ republicâ desperant; perturbatâ se consequi<lb/> posse arbitrantur. Itaque miscent omnia sursum &amp; deorsum,<lb/> certi suis conatibus oportunissimos esse illos transitus rerum.<lb/> His ducibus comites sese adjungunt ii qui ex conscientià scele-<lb/> rum nihil spei sibi reliquum fecerunt, nisi in summâ rerum om-<lb/> nium desperatione: hi privata vulnera Reipublicae malis operi-<lb/> re statuunt. Praetereà obaerati, quibus afflicta fides in pace, qui<lb/> rebus turbatis alacres, &amp; per incerta tutissimi sunt. Hinc apud<lb/> Suetonium Iulius Caesar inquit; iis quos gravior criminum, ino-<lb/> piae, luxuriaeve vis urgeret; bello civili opus esse. Quemadmo-<lb/> dum enim pulegium ipso brumae tempore floret, quum mar-<lb/> cent omnia: ita mali, quorum in pace nullus est respectus, rebus<lb/> pessimè vexatis regnum tenent. Sed id pro tempore saltem; pa-<lb/> rum enim diuturna est foelicitas quae his fundamentis innititur.<lb/> Et rarò magna illa Reipublicae moles convelli sine exitio con-<lb/> vellentium potest. Qui igne immisso sulvam incenderit, non<lb/> potest eventum reliquum arbitrio suo moderari, sed ignis quo-<lb/> cunque impetus fert, pabulum quaerit, &amp; in ipsum incendij auc-<lb/> torem saepe ruit: haud aliter qui malo consilio patriam intesti-<lb/> nis bellis incendit; cum illâ conflagrante conflagrat, pereunte<lb/> perit, &amp; aequales cum victis victoris conditiones accipit.<lb/> </p>

SEQ

6

PARENT

embstma_965

HIM

GUL

MNE

EMBLEMS

ILL_BOOK

TYPE

emblem pictura

TIPE

emblempictura

ANNOT

Gieren cirkelen boven leger (Begerigheid)

NEXT

embstma_965_emblem005

IIHIM

GUL

MNE

EMBLEMS

ILL_BOOK

CAPTION_EN

Vultures circling over two opposing armies and tearing flesh from dead bodies

SOURCE_FILE

embstma_965.xml

LINK_FACSIMILE

embstma_965_fac025

MOTTO_LA

In publico malo foelices

MOTTO

<p>In publico malo foelices</p>

IC

25F33(VULTURE)(+5)

25F33(VULTURE)(+451)

31E3

45H3(+2)

55CC11(+4)

86(IN PUBLICO MALO FOELICES)

PREV

embstma_965_emblem003

URL_IMAGE

embstma_965_pic025.jpg

ID

embstma_965_emblem004

MOTTO_LA_NORM

In publico malo foelices