$ TEXT_EXPL_XML

Rebus in humanis nostrum solamen opemque Nil juvat ignavâ sollicitare prece; Audentes Fortuna juvo: conamina vestra Iungite, & hoc nostrum praesto erit auxilium.

;

COMMENTARIVS PRoverbio celebratum est apud Lacedaemonios; Admotâ manu Fortunam esse invocandam: Quo significabant sic esse invocandos Deos ut simul & manum apponamus, & nostram addamus operam, alioqui frustrà invocari. Non enim votis neque supplicationibus muliebribus auxilia Deo- rum parantur, sed vigilando, agendo, bene consulendo omnia prosperè cedunt. Vbi socordiae atque ignaviae te tradideris ne- quicquam Deos imploras, irati infestique sunt. Gubernator videns insurgere tempestatem Deorum auxilium petit nihilo segnius interim clavum moderans & antennam detrahens.Mi- les, invocatâ ope Divinâ, armatur, Arator ab Hesiodo jubetur Dijs sacrificare deinde aggredi. Nec Aegyptius colonus solo Nili fretus flumine semen suum spargit,nisi prius aratro bovem junxerit, sulcum duxerit, multu laborarit. Tum demum flumen vocat, opus suum illi commendat: Ita fluvius miscetur cum la- bore agricolae, cum labore spes, cum molestia fructus. Quòd si autem omnia nobis quae ad victum cultumque pertinent, quasi virgula Divina (ut ajunt) suppeditarentur, tum optimo quis- que jure se negotijs omnibus omissis otio daret. Sed Nil sine magno Vita labore dedit mortalibus, Et Ignavis precibus fortuna repugnat. Pro pretio labor est, nec sunt immunia tanta, At nifi perfossis fugiet te montibus aurum, Impendendus homo est Deus esse ut possit in ipso Quaecunque bona sunt ac praeclara, eorum, nihil sine labore ac studio Dij hominibus largiti sunt. Siqua foelicitas inter eos est non sine ijs existit, sed eam ad exitum perducet aut hodie, aut posteà Deus, Ait alicubi Hesiodus: Agmine cum multo

SEQ 7 PARENT embstma_965 HIM GUL ; MNE ; EMBLEMS ; ILL_BOOK TYPE emblem pictura TIPE emblempictura ANNOT Fortuna op rad en bol, schipbreuk (Geluk helpt de dappere) NEXT embstma_965_emblem006 IIHIM GUL ; MNE ; EMBLEMS ; ILL_BOOK CAPTION_EN Three people kneeling before Fortune who is standing with one foot on a ball and the other on a wheel; a shipwreck in the background SOURCE_FILE embstma_965.xml LINK_FACSIMILE embstma_965_fac027 MOTTO_LA Nihil ignavis votis MOTTO

Nihil ignavis votis.

IC 25H13 ; 31A233(+9323) ; 46C24(+63) ; 54A8(+4) ; 54F12(+1) ; 54F12(+4) ; 86(NIHIL IGNAVIS VOTIS) PREV embstma_965_emblem004 URL_IMAGE embstma_965_pic027.jpg ID embstma_965_emblem005 MOTTO_LA_NORM Nihil ignavis votis CHILDREN CHILDREN_SQRT 0