| TEXT_EXPL_XML |
<p>Rebus in humanis nostrum solamen opemque<lb/> Nil juvat ignavâ sollicitare prece;<lb/> Audentes Fortuna juvo: conamina vestra<lb/> Iungite, & hoc nostrum praesto erit auxilium.<lb/> </p> <p>COMMENTARIVS<lb/> PRoverbio celebratum est apud Lacedaemonios; Admotâ<lb/> manu Fortunam esse invocandam: Quo significabant sic<lb/> esse invocandos Deos ut simul & manum apponamus, &<lb/> nostram addamus operam, alioqui frustrà invocari. Non<lb/> enim votis neque supplicationibus muliebribus auxilia Deo-<lb/> rum parantur, sed vigilando, agendo, bene consulendo omnia<lb/> <pb n="embstma_965_fac028"/> prosperè cedunt. Vbi socordiae atque ignaviae te tradideris ne-<lb/> quicquam Deos imploras, irati infestique sunt. Gubernator<lb/> videns insurgere tempestatem Deorum auxilium petit nihilo<lb/> segnius interim clavum moderans & antennam detrahens.Mi-<lb/> les, invocatâ ope Divinâ, armatur, Arator ab Hesiodo jubetur<lb/> Dijs sacrificare deinde aggredi. Nec Aegyptius colonus solo<lb/> Nili fretus flumine semen suum spargit,nisi prius aratro bovem<lb/> junxerit, sulcum duxerit, multu laborarit. Tum demum flumen<lb/> vocat, opus suum illi commendat: Ita fluvius miscetur cum la-<lb/> bore agricolae, cum labore spes, cum molestia fructus. Quòd si<lb/> autem omnia nobis quae ad victum cultumque pertinent, quasi<lb/> virgula Divina (ut ajunt) suppeditarentur, tum optimo quis-<lb/> que jure se negotijs omnibus omissis otio daret. Sed<lb/> <lb/> Nil sine magno<lb/> Vita labore dedit mortalibus,<lb/> Et<lb/> Ignavis precibus fortuna repugnat.<lb/> Pro pretio labor est, nec sunt immunia tanta,<lb/> At nifi perfossis fugiet te montibus aurum,<lb/> Impendendus homo est Deus esse ut possit in ipso<lb/> Quaecunque bona sunt ac praeclara, eorum, nihil sine labore ac<lb/> studio Dij hominibus largiti sunt. Siqua foelicitas inter eos est<lb/> non sine ijs existit, sed eam ad exitum perducet aut hodie, aut<lb/> posteà Deus, Ait alicubi Hesiodus:<lb/> Agmine cum multo<lb/> <lb/> <lb/> <pb n="embstma_965_fac029"/> </p> |
| SEQ |
7 |
| PARENT |
embstma_965 |
| HIM |
GUL MNE EMBLEMS ILL_BOOK |
| TYPE |
emblem pictura |
| TIPE |
emblempictura |
| ANNOT |
Fortuna op rad en bol, schipbreuk (Geluk helpt de dappere) |
| NEXT |
embstma_965_emblem006 |
| IIHIM |
GUL MNE EMBLEMS ILL_BOOK |
| CAPTION_EN |
Three people kneeling before Fortune who is standing with one foot on a ball and the other on a wheel; a shipwreck in the background |
| SOURCE_FILE |
embstma_965.xml |
| LINK_FACSIMILE |
embstma_965_fac027 |
| MOTTO_LA |
Nihil ignavis votis |
| MOTTO |
<p>Nihil ignavis votis.</p> |
| IC |
25H13 31A233(+9323) 46C24(+63) 54A8(+4) 54F12(+1) 54F12(+4) 86(NIHIL IGNAVIS VOTIS) |
| PREV |
embstma_965_emblem004 |
| URL_IMAGE |
embstma_965_pic027.jpg |
| ID |
embstma_965_emblem005 |
| MOTTO_LA_NORM |
Nihil ignavis votis |