$ TEXT_EXPL_XML

Ecce viatores adverso, Sole nitente, Tramite qui peragrant perficiuntque vias, Hic sequitur, fugit ille suam quàm sedulus umbram Qui sequitur, fugit hunc, qui fugit, hunc sequitur Gloria sic humiles amplectitur, at sibi quisquis Hanc nimiâ poscit ambitione; fugit.

COMMENTARIVS. Non abs re quidam Ixionis fabulam adversus inanis gloriae fectat exco gitata esse existimant: nam ut ille, pro Iunone, cum nubeculâ concubuisse, atque ita Cen-

;

EMBLEMATA. Centauros aliaque monstra procreasse fertur ; fic hi gloriam, ve- luti quandam Virtutis umbram, amplexi; nihil sincerum aut lau- de constanti dignum, sed adulterina pleraque edunt: homines -Vestibulis, foribusque potentum Excubat, & pretijs commercia poscit honorum, Quorum vota per fas nefasque ad fasces & secures quàm im- probimissimè festinant, quae quidem, jam adeptae, grateae non sunt, si aliquid majur rester, ultrà quod se avara cupiditas porrigat, quae non quos vincat, sed à quibus vincatur aspicit, cuique non tam jucundum est multos videre post se, quàm grave aliquem ante se. Vnde usu venit, ut illos vera constansque gloria, tan- quam turpissimos sui lenones deserat, aut immoderatus ardor pessum dejiciat; majores alioqui fututos, si minores esse voluis- sent. Testes mearum sententiarum ambo Gracchi, infoelix par fratrum; qui si civilem dignitatis concupissent modum; quic- quid per tumultum, ac seditionem, adipisci conabantur; quic- respublica obtulisset. Etenim ambitiosis hisce ingenijs, alioqui ad imperia gerenda non ineptis, quòd aequalibus gloriae causa inviderent, eosque de statu suo dimovere conarentur, id non exiguo in rebus praeclarè gerendis impedimento fuit; eos enim virtutis suae adversarios reddiderunt, quibus adjutoribus uti potuissent. Praetereà id hominibus ingenium est, ut qui impor- bè eniti, & ad honores grassari conantur; eos deprimant; con- trà, qui nihil sibi vindicant, & infrà aliorum aestimationes sese metiuntur; omnia adsequantur. Atque haec de apertâ ambitio- ne: restat ut dicamus de tacitâ, quae ideò periculosior, quia oc- cultius, & per majores cuniculos fallit. Haec est, quae, quemad- modum remiges, puppim intuentes, proram tamen ulterius promovent & impellunt; sic fugere videtur, quod perfequitur, vituperare, quod quàm maximè laudat, non secus ac Philoxe- nus nasi muccum in catinū emungere solitus fuit, quò, reliquis convivis deterritis ipse solus cibis appositis frueretur. Intereà autem haec intimè apud sese precatur; -- Pulchra Laverna Da mihi fallere, da justum, sanctumque videri; Noctem peccatis, & fraudibus objice nubem. Caeterum gloria ne ab ijs quidem, qui contemptum ejus intro- ducere ducere eonantur; negligitur; quoniam quidem ipsis volumini- bus nomina sua diligenter adjiciunt, ut quod professione ele- vant, u surpatione memoriae consequantur. Quam vanitatem omnium Philosophorum divinissimus Socrates quàm optimè derisit: Cum enim Antisthenes Cynicus pallium haberet pertu- sum, idque obvertens fissuram omnibus daret inspiciendam; Per fissuram, inquit, pallij tui video tuam inantitatē. Adeò nihil simulatio proficit, paucis imponit leviter extrinsecus inducta facies, veritas in omnem partem sui semper eadem est. Tenue est mendacium, perlucet si diligenter inspexeris. Porrò nulli non Virtus & vivo & & mortuo retulit gratiam, si modò illam bo- nâ fide secutus est, si se non exornavit & pinxit, sed idem fuit sive ex denunciato videbatur, sive imparatus ac subitò. Exem- plum dabit M. Cato homo virtuti simillimus, & per omnia in- genio Dijs quàm hominibus propior; qui nunquam rectè fecit ut facere videretur, sed quia aliter facere non poterat, qui om- nibus humanis vitijs immunis semper Fortunam in suâ potesta- te habuit, quae impsum in Praeturâ postponens Strumae Vatinio, optimè ab ipso derisa est; non enim Cato repulsam tulit, sed ipsa dignitas eam passa est; Non secus ac Anaxagoras ab Atheniensi- bus exilio mulctatus,, nõ privabatur Athenis, sed illae illo. Roma Veijs erat quâ tempestate maximus ille patriae liberator Camil- lus exulabat pulsus ab ingratâ urbe. Quicunque Rempub, sal- vam volunt sunt cives Romani. Qui rectè consulat, consul fuat. Hostem qui feriet mihi erit Carthaginiensis. Virtus repulsae nescia sordidae, in- contaminatis ful get honoribus, Nec sumit aut ponit aurae. Enimverò non purpurâ aut aureis virgis, sed utilitate publica adductus, Cato Praeturam petijt, ut amicis propinquisque, & omnibus civibus, omnibus deinde mortalibus paratior utilior- que esset propius positus: Idque laudabili morum suorum fidu- ciâ, quae quia in animis bonorum de affectu simplici surgit, ge- nus est virtutis. Nec certè caruit heroicus ille conatus, vel laude vel praemio, etiamsi ei non responderit eventus Rectè enim facto- factorum verus fructus est fecisse, nec ullum virutem pretium dignum illis, extrà ipsas est. Quod probè callebat idem Cato, cordatè affirmans, se malle ut homines querantur cur ipsi non esset posita statua, quàm cur statuta esset quaerant. Arcus enim & statuas, aras etiam templaque demolitur aetas, obscurat oblivio, negligit carpitque posteritas; contrà contemptor ambitionis & infinitae potestatis domitor ac frenator animus ipsâ vetustate florescit, nec ab ullis magis laudatur quàm quibus minimè ne- cesse est. Magnum est non expetere quod me reris, immò majus quàm mereri. Paedaretus Lacon cū in numerū trecentorū non esset allectus, vultu hilari surgens è Senatu discessit, hoc dicto; Gratias vobis ago Dij immortales quòd urbi huic tam multos dederitis me meliores. Nimirum vir hic, meritorum suorum fecurus interpres, patriae suae, vel se è Senatu excluso, benè esse gaudebat, nec ob id virtus ei demptâ gloriâ amara fuit, quae se- qui debet non appeti, nec, si casu aliquo non sequatur; idcirco quod gloriam meruit minus pulchrū est. Socratis gemmâ haec consigno, qui dicebat expeditâ & compendiariâ viâ eos ad glo- riam pervenire, qui id agerent, ut quales videri vellent, tales etiam essent: quâ quidem praedicatione apertè monebat, ut ho- mines ipsam potiùs virtutem, quàm ipsius umbram consecta- rentur.

SEQ 8 PARENT embstma_965 HIM GUL ; MNE ; EMBLEMS ; ILL_BOOK TYPE emblem pictura TIPE emblempictura ANNOT Schaduw tussen achtervolger en achtervolgde (Roem) NEXT embstma_965_emblem007 IIHIM GUL ; MNE ; EMBLEMS ; ILL_BOOK CAPTION_EN Shadow following the man who tries to run away from it, and fleeing from the man who runs after it SOURCE_FILE embstma_965.xml LINK_FACSIMILE embstma_965_fac030 MOTTO_LA In ambitiosos MOTTO

In Ambitiosos.

IC 31A28 ; 33B90 ; 59B32(+4) ; 86(IN AMBITIOSOS) PREV embstma_965_emblem005 URL_IMAGE embstma_965_pic030.jpg ID embstma_965_emblem006 MOTTO_LA_NORM In ambitiosos CHILDREN CHILDREN_SQRT 0