| TEXT_EXPL_XML |
<p>Ecce viatores adverso, Sole nitente,<lb/> Tramite qui peragrant perficiuntque vias,<lb/> Hic sequitur, fugit ille suam quàm sedulus umbram<lb/> Qui sequitur, fugit hunc, qui fugit, hunc sequitur<lb/> Gloria sic humiles amplectitur, at sibi quisquis<lb/> Hanc nimiâ poscit ambitione; fugit.</p> <p>COMMENTARIVS.<lb/> Non abs re quidam Ixionis fabulam adversus inanis<lb/> gloriae fectat exco gitata esse existimant: nam ut<lb/> ille, pro Iunone, cum nubeculâ concubuisse, atque ita<lb/> Cen-</p> <p> <pb n="embstma_965_fac031"/> EMBLEMATA.<lb/> Centauros aliaque monstra procreasse fertur ; fic hi gloriam, ve-<lb/> luti quandam Virtutis umbram, amplexi; nihil sincerum aut lau-<lb/> de constanti dignum, sed adulterina pleraque edunt: homines<lb/> -Vestibulis, foribusque potentum<lb/> Excubat, & pretijs commercia poscit honorum,<lb/> Quorum vota per fas nefasque ad fasces & secures quàm im-<lb/> probimissimè festinant, quae quidem, jam adeptae, grateae non sunt,<lb/> si aliquid majur rester, ultrà quod se avara cupiditas porrigat,<lb/> quae non quos vincat, sed à quibus vincatur aspicit, cuique non <lb/> tam jucundum est multos videre post se, quàm grave aliquem<lb/> ante se. Vnde usu venit, ut illos vera constansque gloria, tan-<lb/> quam turpissimos sui lenones deserat, aut immoderatus ardor<lb/> pessum dejiciat; majores alioqui fututos, si minores esse voluis-<lb/> sent. Testes mearum sententiarum ambo Gracchi, infoelix par<lb/> fratrum; qui si civilem dignitatis concupissent modum; quic-<lb/> quid per tumultum, ac seditionem, adipisci conabantur; quic-<lb/> respublica obtulisset. Etenim ambitiosis hisce ingenijs, alioqui<lb/> ad imperia gerenda non ineptis, quòd aequalibus gloriae causa<lb/> inviderent, eosque de statu suo dimovere conarentur, id non<lb/> exiguo in rebus praeclarè gerendis impedimento fuit; eos enim<lb/> virtutis suae adversarios reddiderunt, quibus adjutoribus uti<lb/> potuissent. Praetereà id hominibus ingenium est, ut qui impor-<lb/> bè eniti, & ad honores grassari conantur; eos deprimant; con-<lb/> trà, qui nihil sibi vindicant, & infrà aliorum aestimationes sese<lb/> metiuntur; omnia adsequantur. Atque haec de apertâ ambitio-<lb/> ne: restat ut dicamus de tacitâ, quae ideò periculosior, quia oc-<lb/> cultius, & per majores cuniculos fallit. Haec est, quae, quemad-<lb/> modum remiges, puppim intuentes, proram tamen ulterius<lb/> promovent & impellunt; sic fugere videtur, quod perfequitur,<lb/> vituperare, quod quàm maximè laudat, non secus ac Philoxe-<lb/> nus nasi muccum in catinū emungere solitus fuit, quò, reliquis<lb/> convivis deterritis ipse solus cibis appositis frueretur. Intereà<lb/> autem haec intimè apud sese precatur;<lb/> -- Pulchra Laverna<lb/> Da mihi fallere, da justum, sanctumque videri;<lb/> Noctem peccatis, & fraudibus objice nubem.<lb/> Caeterum gloria ne ab ijs quidem, qui contemptum ejus intro-<lb/> ducere<lb/> <pb n="embstma_965_fac032"/> ducere eonantur; negligitur; quoniam quidem ipsis volumini-<lb/> bus nomina sua diligenter adjiciunt, ut quod professione ele-<lb/> vant, u surpatione memoriae consequantur. Quam vanitatem<lb/> omnium Philosophorum divinissimus Socrates quàm optimè<lb/> derisit: Cum enim Antisthenes Cynicus pallium haberet pertu-<lb/> sum, idque obvertens fissuram omnibus daret inspiciendam;<lb/> Per fissuram, inquit, pallij tui video tuam inantitatē. Adeò nihil<lb/> simulatio proficit, paucis imponit leviter extrinsecus inducta<lb/> facies, veritas in omnem partem sui semper eadem est. Tenue<lb/> est mendacium, perlucet si diligenter inspexeris. Porrò nulli<lb/> non Virtus & vivo & & mortuo retulit gratiam, si modò illam bo-<lb/> nâ fide secutus est, si se non exornavit & pinxit, sed idem fuit<lb/> sive ex denunciato videbatur, sive imparatus ac subitò. Exem-<lb/> plum dabit M. Cato homo virtuti simillimus, & per omnia in-<lb/> genio Dijs quàm hominibus propior; qui nunquam rectè fecit<lb/> ut facere videretur, sed quia aliter facere non poterat, qui om-<lb/> nibus humanis vitijs immunis semper Fortunam in suâ potesta-<lb/> te habuit, quae impsum in Praeturâ postponens Strumae Vatinio,<lb/> optimè ab ipso derisa est; non enim Cato repulsam tulit, sed ipsa<lb/> dignitas eam passa est; Non secus ac Anaxagoras ab Atheniensi-<lb/> bus exilio mulctatus,, nõ privabatur Athenis, sed illae illo. Roma<lb/> Veijs erat quâ tempestate maximus ille patriae liberator Camil-<lb/> lus exulabat pulsus ab ingratâ urbe. Quicunque Rempub, sal-<lb/> vam volunt sunt cives Romani.<lb/> Qui rectè consulat, consul fuat.<lb/> Hostem qui feriet mihi erit Carthaginiensis.<lb/> Virtus repulsae nescia sordidae, in-<lb/> contaminatis ful get honoribus,<lb/> Nec sumit aut ponit aurae.<lb/> Enimverò non purpurâ aut aureis virgis, sed utilitate publica<lb/> adductus, Cato Praeturam petijt, ut amicis propinquisque, &<lb/> omnibus civibus, omnibus deinde mortalibus paratior utilior-<lb/> que esset propius positus: Idque laudabili morum suorum fidu-<lb/> ciâ, quae quia in animis bonorum de affectu simplici surgit, ge-<lb/> nus est virtutis. Nec certè caruit heroicus ille conatus, vel laude<lb/> vel praemio, etiamsi ei non responderit eventus Rectè enim<lb/> facto-<lb/> <pb n="embstma_965_fac033"/> factorum verus fructus est fecisse, nec ullum virutem pretium<lb/> dignum illis, extrà ipsas est. Quod probè callebat idem Cato,<lb/> cordatè affirmans, se malle ut homines querantur cur ipsi non<lb/> esset posita statua, quàm cur statuta esset quaerant. Arcus enim &<lb/> statuas, aras etiam templaque demolitur aetas, obscurat oblivio,<lb/> negligit carpitque posteritas; contrà contemptor ambitionis<lb/> & infinitae potestatis domitor ac frenator animus ipsâ vetustate<lb/> florescit, nec ab ullis magis laudatur quàm quibus minimè ne-<lb/> cesse est. Magnum est non expetere quod me reris, immò majus<lb/> quàm mereri. Paedaretus Lacon cū in numerū trecentorū non<lb/> esset allectus, vultu hilari surgens è Senatu discessit, hoc dicto;<lb/> Gratias vobis ago Dij immortales quòd urbi huic tam multos<lb/> dederitis me meliores. Nimirum vir hic, meritorum suorum<lb/> fecurus interpres, patriae suae, vel se è Senatu excluso, benè esse<lb/> gaudebat, nec ob id virtus ei demptâ gloriâ amara fuit, quae se-<lb/> qui debet non appeti, nec, si casu aliquo non sequatur; idcirco<lb/> quod gloriam meruit minus pulchrū est. Socratis gemmâ haec<lb/> consigno, qui dicebat expeditâ & compendiariâ viâ eos ad glo-<lb/> riam pervenire, qui id agerent, ut quales videri vellent, tales<lb/> etiam essent: quâ quidem praedicatione apertè monebat, ut ho-<lb/> mines ipsam potiùs virtutem, quàm ipsius umbram consecta-<lb/> rentur.<lb/> </p> |
| SEQ |
8 |
| PARENT |
embstma_965 |
| HIM |
GUL MNE EMBLEMS ILL_BOOK |
| TYPE |
emblem pictura |
| TIPE |
emblempictura |
| ANNOT |
Schaduw tussen achtervolger en achtervolgde (Roem) |
| NEXT |
embstma_965_emblem007 |
| IIHIM |
GUL MNE EMBLEMS ILL_BOOK |
| CAPTION_EN |
Shadow following the man who tries to run away from it, and fleeing from the man who runs after it |
| SOURCE_FILE |
embstma_965.xml |
| LINK_FACSIMILE |
embstma_965_fac030 |
| MOTTO_LA |
In ambitiosos |
| MOTTO |
<p>In Ambitiosos.</p> |
| IC |
31A28 33B90 59B32(+4) 86(IN AMBITIOSOS) |
| PREV |
embstma_965_emblem005 |
| URL_IMAGE |
embstma_965_pic030.jpg |
| ID |
embstma_965_emblem006 |
| MOTTO_LA_NORM |
In ambitiosos |