$ TEXT_EXPL_XML

Vt orbium diversus in contraria Nisus, coërcet fervidum motum rota; Sic & senectae providens cunctatio; Calidos juventae frenat ausus, & regit. Idcircò Princeps eligat sibi senes Ad consulendum; Iuniores comparet Ad exequendum jussa Prudentum senum.

COMMENTARVS. HAEc duo boni Status fulcra sunt; Consilium & vis; Sed con- juncta; quia (ut testatur Cicero) nihil vis valet foris; nisi consi-

;

EMBLEMATA. consilium sit domi, nihil consilium domi, nisi vis sit foris. Con- silium, secundum omnes Politicos, à senibus, (quos, quia capite sunt candido, sapere oportet) petendū est; vis autē à juvenibus, Queis integer aevi Sanguis adest, solidaeque suo stant robore vires. Fecerunt id Romani; qui semper Senes, quibus corpus annis infirmum, ingenium verò Sapientiâ validum erat; Reipublicae clavo admovebant, eosque, à curâ, Patres dicebant. Asserit Val. Maximus; Validior aetas imperium Romanum rexit, & du- plicavit; senectus, excellentissimis ornamentis decorata, in al- tissimo majestatis fastigio fulsit. Et Ovidius in fastis; Magna suit quondam capitis reverntia cani, Inque suo pretio ruga senilis erat. Martis opus juvenes, animosaque bella gerebant, Et pro Dijs aderant in statione suis, Viribus illa minor, nec habendis utilis armis; Consilio Patriae saepè ferebat opem. Nec nisi post annos patuit tunc Curia seros, Nomen & aetatis mite Senatus habet. Sciebant autem viri prudentissimi; Adolescentum animos ple- rumque parum providos, eosque molles, & aetate fluxos, qui- que haud difficulter dolis capiantur; Iuvenilis ardor impetu primo furit; Languescit idem subitò, nec durat diu. Contrà Senes cunctatores natura sunt, quibus cauta consilia, cum ratione magis, quàm foelicia ex casu placeant. His (quod olim aptissimè de se Mitridates profitebatur) Fortuna, multis rebus ereptis, usum dedit benè suadendi. Horum senectus (ut Philto apud Comicum loquitur) Historiam veterem atque an- tiquam sustinet. Iuvenes fidunt Fortunae, tanquam cum eâ fi- dem stare oporteat, eorum calida sunt consilia, quae quidem specie laeta, sed tractatu dura, eventu aspera sunt. Prudenter Plutarchus, [greek] Cursus haud est finis idem & consilij; Quia nihil magni discriminis consilijs tam inimicum, quàm praecipitantia. Callidi itaque, non calidi in consilium adhibendi sunt; qui, FLORENTII SCHOONHOVII Quicquid est incoctum, non promunt, Bene coctum duunt; Qui quum cogitarint facere audent, & prius cogitare, quàm facere consueverunt. Legimus ducem illum Graeciae Agamem- nonem unum Nestorem decem Aiaci similibus praetulisse: Et quidem jure; quia unius viri Sapientis consilio fruuntur om- nes, fortitudine autem viri fortis pauci. Et apud Homerum Nestor in consilijs praecipuus, bello utilis. Darius etiam tot Zo- pyros sibi exoptat, quot grana insunt Punico malo. Hi autem fuerunt senes, qui non viribus, aut celeritate corporum res magnas geffêre, sed consilio, authoritate, & Sapientiâ, quibus non modò non orbari, sed augeri etiam senectus solet. Nec tarda senectus Debilitat vires animi, mutatque vigorem. Et Ovid. in Metamorp. Non omnia grandior aetas Quae fugiamus habet, seris venit usus ab abbis. Hinc ea verba Agamemnonis ad Nestorem Iliad. #. O senex utinam ut animus in pectoribus amicis, sic tibi genua respon- derent, visque tibi firma esset. Porrò quanquam Sapientia canis non sit aestimanda; & plurimi investi mento hoe Comici meri- tò proferre possint; Spectare noli simne juvenis qui loquor, Viri sed utrum verba prudentis loquor; Tamen; Nunquam ita quisquam bene subduct â ratione ad vitam fuit; Quin res, aetas, usus, semper aliquid ad portet novi, Aliquid moneat, ut illa quaete scire credas, nescias, Et quae tibi putaris prima, in experiundo repudies. Quia ut alius Comicus inquit; Sapientiae aetas condimentum est, sapiens aetati cibus. Et; Multa est operâ opus ficturae qui se fictorem probum Vitae esse agendae expetit. Itaque Plutarchi sententiâ haec sinio: Maximè servatur Civitas, ubi sonsilia senum, & juvenum virorum praecellunt lanciae. Miser-

SEQ 9 PARENT embstma_965 HIM GUL ; MNE ; EMBLEMS ; ILL_BOOK TYPE emblem pictura TIPE emblempictura ANNOT Klok met raderen en gewichten (Harmonie, kracht der staat) NEXT embstma_965_emblem008 IIHIM GUL ; MNE ; EMBLEMS ; ILL_BOOK CAPTION_EN A man studying the interior of a clock SOURCE_FILE embstma_965.xml LINK_FACSIMILE embstma_965_fac034 MOTTO_LA Sat cito, si sat bene MOTTO

Sat citò, si sat benè.

IC 23U24 ; 25I12 ; 31A231 ; 44A0 ; 51D2(+4) ; 54A7(+4) ; 86(SAT CITO, SI SAT BENE) PREV embstma_965_emblem006 URL_IMAGE embstma_965_pic034.jpg ID embstma_965_emblem007 MOTTO_LA_NORM Sat cito, si sat bene CHILDREN CHILDREN_SQRT 0