TEXT_EXPL_XML

<p>Vt orbium diversus in contraria<lb/> Nisus, coërcet fervidum motum rota;<lb/> Sic &amp; senectae providens cunctatio;<lb/> Calidos juventae frenat ausus, &amp; regit.<lb/> Idcircò Princeps eligat sibi senes<lb/> Ad consulendum; Iuniores comparet<lb/> Ad exequendum jussa Prudentum senum.</p> <p>COMMENTARVS.<lb/> HAEc duo boni Status fulcra sunt; Consilium &amp; vis; Sed con-<lb/> juncta; quia (ut testatur Cicero) nihil vis valet foris; nisi<lb/> consi-</p>

<p> <pb n="embstma_965_fac035"/> EMBLEMATA.<lb/> consilium sit domi, nihil consilium domi, nisi vis sit foris. Con-<lb/> silium, secundum omnes Politicos, à senibus, (quos, quia capite<lb/> sunt candido, sapere oportet) petendū est; vis autē à juvenibus,<lb/> Queis integer aevi<lb/> Sanguis adest, solidaeque suo stant robore vires.<lb/> Fecerunt id Romani; qui semper Senes, quibus corpus annis<lb/> infirmum, ingenium verò Sapientiâ validum erat; Reipublicae<lb/> clavo admovebant, eosque, à curâ, Patres dicebant. Asserit<lb/> Val. Maximus; Validior aetas imperium Romanum rexit, &amp; du-<lb/> plicavit; senectus, excellentissimis ornamentis decorata, in al-<lb/> tissimo majestatis fastigio fulsit. Et Ovidius in fastis;<lb/> Magna suit quondam capitis reverntia cani,<lb/> Inque suo pretio ruga senilis erat.<lb/> Martis opus juvenes, animosaque bella gerebant,<lb/> Et pro Dijs aderant in statione suis,<lb/> Viribus illa minor, nec habendis utilis armis;<lb/> Consilio Patriae saepè ferebat opem.<lb/> Nec nisi post annos patuit tunc Curia seros,<lb/> Nomen &amp; aetatis mite Senatus habet.<lb/> Sciebant autem viri prudentissimi; Adolescentum animos ple-<lb/> rumque parum providos, eosque molles, &amp; aetate fluxos, qui-<lb/> que haud difficulter dolis capiantur;<lb/> Iuvenilis ardor impetu primo furit;<lb/> Languescit idem subitò, nec durat diu.<lb/> Contrà Senes cunctatores natura sunt, quibus cauta consilia,<lb/> cum ratione magis, quàm foelicia ex casu placeant. His (quod<lb/> olim aptissimè de se Mitridates profitebatur) Fortuna, multis<lb/> rebus ereptis, usum dedit benè suadendi. Horum senectus (ut<lb/> Philto apud Comicum loquitur) Historiam veterem atque an-<lb/> tiquam sustinet. Iuvenes fidunt Fortunae, tanquam cum eâ fi-<lb/> dem stare oporteat, eorum calida sunt consilia, quae quidem<lb/> specie laeta, sed tractatu dura, eventu aspera sunt. Prudenter<lb/> Plutarchus,<lb/> [greek]<lb/> Cursus haud est finis idem &amp; consilij;<lb/> Quia nihil magni discriminis consilijs tam inimicum, quàm<lb/> praecipitantia. Callidi itaque, non calidi in consilium adhibendi<lb/> sunt; qui,<lb/> <pb n="embstma_965_fac036"/> FLORENTII SCHOONHOVII<lb/> Quicquid est incoctum, non promunt,<lb/> Bene coctum duunt;<lb/> Qui quum cogitarint facere audent, &amp; prius cogitare, quàm<lb/> facere consueverunt. Legimus ducem illum Graeciae Agamem-<lb/> nonem unum Nestorem decem Aiaci similibus praetulisse: Et<lb/> quidem jure; quia unius viri Sapientis consilio fruuntur om-<lb/> nes, fortitudine autem viri fortis pauci. Et apud Homerum<lb/> Nestor in consilijs praecipuus, bello utilis. Darius etiam tot Zo-<lb/> pyros sibi exoptat, quot grana insunt Punico malo. Hi autem<lb/> fuerunt senes, qui non viribus, aut celeritate corporum res<lb/> magnas geffêre, sed consilio, authoritate, &amp; Sapientiâ, quibus<lb/> non modò non orbari, sed augeri etiam senectus solet.<lb/> Nec tarda senectus<lb/> Debilitat vires animi, mutatque vigorem.<lb/> Et Ovid. in Metamorp.<lb/> Non omnia grandior aetas<lb/> Quae fugiamus habet, seris venit usus ab abbis.<lb/> Hinc ea verba Agamemnonis ad Nestorem Iliad. #. O senex<lb/> utinam ut animus in pectoribus amicis, sic tibi genua respon-<lb/> derent, visque tibi firma esset. Porrò quanquam Sapientia canis<lb/> non sit aestimanda; &amp; plurimi investi mento hoe Comici meri-<lb/> tò proferre possint;<lb/> Spectare noli simne juvenis qui loquor,<lb/> Viri sed utrum verba prudentis loquor;<lb/> Tamen;<lb/> Nunquam ita quisquam bene subduct â ratione ad vitam fuit;<lb/> Quin res, aetas, usus, semper aliquid ad portet novi,<lb/> Aliquid moneat, ut illa quaete scire credas, nescias,<lb/> Et quae tibi putaris prima, in experiundo repudies.<lb/> Quia ut alius Comicus inquit;<lb/> Sapientiae aetas condimentum est, sapiens aetati cibus.<lb/> Et; Multa est operâ opus ficturae qui se fictorem probum<lb/> Vitae esse agendae expetit.<lb/> Itaque Plutarchi sententiâ haec sinio: Maximè servatur Civitas,<lb/> ubi sonsilia senum, &amp; juvenum virorum praecellunt lanciae.<lb/> Miser-<lb/> </p>

SEQ

9

PARENT

embstma_965

HIM

GUL

MNE

EMBLEMS

ILL_BOOK

TYPE

emblem pictura

TIPE

emblempictura

ANNOT

Klok met raderen en gewichten (Harmonie, kracht der staat)

NEXT

embstma_965_emblem008

IIHIM

GUL

MNE

EMBLEMS

ILL_BOOK

CAPTION_EN

A man studying the interior of a clock

SOURCE_FILE

embstma_965.xml

LINK_FACSIMILE

embstma_965_fac034

MOTTO_LA

Sat cito, si sat bene

MOTTO

<p>Sat citò, si sat benè.</p>

IC

23U24

25I12

31A231

44A0

51D2(+4)

54A7(+4)

86(SAT CITO, SI SAT BENE)

PREV

embstma_965_emblem006

URL_IMAGE

embstma_965_pic034.jpg

ID

embstma_965_emblem007

MOTTO_LA_NORM

Sat cito, si sat bene