$ TEXT_EXPL_XML

Imbelli digito dum carpis file, columque, Foemineos inter Sardanapale greges; Servus es infamis; Quid enim servilius illo, Quem premit imperiis faeda libido suis.

;

COMMENTARIVS HIc error hominum animos invasit, ut illos in purpurâ & Diademate fulgentes; quibus undique lictor popu- lum circumfusum arcet; quos supra capita hominum, supràque turbam delicatos Lectica suspendit; magnos foelicesque existimet; quorum tamen superficiariam foelicita- tem si diligentius introspiciamus; non reges, liberos, aut foeli- ces, sed miseriimos servos esse comperiemus: Quos vides sedere celso Soly culmine Reges Purpurâ claros nitente Septos tristibus armis: Detrahat si quis superbis Vani tegmina cultus Iam videbit intus arctas Dominos ferre catenas. Nemo quidem illis venientibus resistit; sed nec ipsi ambitioni rudelitatique resistunt. Tunc quum agere visi sunt, aguntur. Quis Targuinium vitijs affectibusque servientem Regem, di- cat? An Sardanapalus mihi rex erit, cui miliercula imperat? cui leges imponit, praescribit, jubet, vetat quod videtur? qui nihil imperanti recusare potest, nihil negare audet? Si poscit, dandum est, si vocat, veniendum, si ejicit, abeundu, si minatur, extimes- cendum est. Ego verò istum non servum, sed nequissimum ser- vum existimo. Quomodò, aut cui tandem hic libero imperabit, qui non potest cupiditatibus suis imperare? Refrenet prius li- bidines, spernat voluptates, iracundiam teneat, coër ceat ava- ritiam, caeterasque animi labes. Tunc incipiat alijs, imperare, cum ipse improbissimus Dominus dedecori acturpitudini pa- rêre desierit. Talem Regem tibi Tragicus depinget. Rex est qui posuit metus, Et diri mala pectoris, Qui tuto positus loco Infrà se videt omnia, Occurit que suo, libens Fato, nec queritur mori, Mens regnum bona possidet, Rex est, qui metuit nihil, Hoc regnum sibi quisque dat. En tibi Regem, non vitijs, non casibus, non morti ipsi subect- tum, omne denique gaudium ex Bonâ sua mente promentem. Et an non pulchris ampliusque hoc regnum; Quàm si Lybiam remotis Gadibus jungas, & uterque Paenus Serviat uni? Mihi Mihi certè cum Claudiano videtur, dum inquit, Tu licet extremos latè dominêre per Indos; Te medus, te mollis Arabs, te Seres adorent; Si metuis, si prava cupis, si dúceris irâ; Servitij patiêre jugum, tolerabis iniquas Interius leges; tunc omnia jura tenebis, Cum poteris rex esse tui, Proclivior usus In peiora datur, suadetque licentia luxum, Illecebrisque effrena favet, tunc vivere castè Asperius, cum prompta Venus, tunc darius irae Consulitur, cum poena patet. Sed comprime motus, Nec tibi quid liceat, sed quid fecisse decebit Occurrat. Non abludit ab hoc illud Senecae; Si vis exercere tibi utile, nulli autem grave imperium; submove vitia. Favet etiam Boë- tius; Qui se volet esse potentem, Animos dome ille feroces, Nec victa libidine colla Foedis submittat habenis, Etenim licet Indica tell us Longè tua jura tremiscat, Et serviat ultima Thule; Tamen atras pellere curas, Miserasque fugare querelas Non posse; potentia non est.

SEQ 10 PARENT embstma_965 HIM GUL ; MNE ; EMBLEMS ; ILL_BOOK TYPE emblem pictura TIPE emblempictura ANNOT Sardanapalus spint tussen de vrouwen (Verwijfdheid) NEXT embstma_965_emblem009 IIHIM GUL ; MNE ; EMBLEMS ; ILL_BOOK CAPTION_EN Sardanapalus spinning wool in the midst of his concubines SOURCE_FILE embstma_965.xml LINK_FACSIMILE embstma_965_fac037 MOTTO_LA Miserrima servitus, servire voluptati MOTTO

Miserrima servitus, servire voluptati.

IC 54FF13(+4) ; 86(MISERRIMA SERVITUS, SERVIRE VOLUPTATI) ; 98B(SARDANAPALUS)51 PREV embstma_965_emblem007 URL_IMAGE embstma_965_pic037.jpg ID embstma_965_emblem008 MOTTO_LA_NORM Miserrima servitus, servire voluptati CHILDREN CHILDREN_SQRT 0