| TEXT_EXPL_XML |
<p>Imbelli digito dum carpis file, columque,<lb/> Foemineos inter Sardanapale greges;<lb/> Servus es infamis; Quid enim servilius illo,<lb/> Quem premit imperiis faeda libido suis.<lb/> </p> <p>COMMENTARIVS<lb/> HIc error hominum animos invasit, ut illos in purpurâ<lb/> & Diademate fulgentes; quibus undique lictor popu-<lb/> lum circumfusum arcet; quos supra capita hominum,<lb/> supràque turbam delicatos Lectica suspendit; magnos<lb/> foelicesque existimet; quorum tamen superficiariam foelicita-<lb/> tem si diligentius introspiciamus; non reges, liberos, aut foeli-<lb/> <pb n="embstma_965_fac038"/> ces, sed miseriimos servos esse comperiemus:<lb/> Quos vides sedere celso<lb/> Soly culmine Reges<lb/> Purpurâ claros nitente<lb/> Septos tristibus armis:<lb/> Detrahat si quis superbis<lb/> Vani tegmina cultus<lb/> Iam videbit intus arctas<lb/> Dominos ferre catenas.<lb/> Nemo quidem illis venientibus resistit; sed nec ipsi ambitioni<lb/> rudelitatique resistunt. Tunc quum agere visi sunt, aguntur.<lb/> Quis Targuinium vitijs affectibusque servientem Regem, di-<lb/> cat? An Sardanapalus mihi rex erit, cui miliercula imperat? cui<lb/> leges imponit, praescribit, jubet, vetat quod videtur? qui nihil<lb/> imperanti recusare potest, nihil negare audet? Si poscit, dandum<lb/> est, si vocat, veniendum, si ejicit, abeundu, si minatur, extimes-<lb/> cendum est. Ego verò istum non servum, sed nequissimum ser-<lb/> vum existimo. Quomodò, aut cui tandem hic libero imperabit,<lb/> qui non potest cupiditatibus suis imperare? Refrenet prius li-<lb/> bidines, spernat voluptates, iracundiam teneat, coër ceat ava-<lb/> ritiam, caeterasque animi labes. Tunc incipiat alijs, imperare,<lb/> cum ipse improbissimus Dominus dedecori acturpitudini pa-<lb/> rêre desierit. Talem Regem tibi Tragicus depinget.<lb/> Rex est qui posuit metus,<lb/> Et diri mala pectoris,<lb/> Qui tuto positus loco<lb/> Infrà se videt omnia,<lb/> Occurit que suo, libens<lb/> Fato, nec queritur mori,<lb/> Mens regnum bona possidet,<lb/> Rex est, qui metuit nihil,<lb/> Hoc regnum sibi quisque dat.<lb/> En tibi Regem, non vitijs, non casibus, non morti ipsi subect-<lb/> tum, omne denique gaudium ex Bonâ sua mente promentem.<lb/> Et an non pulchris ampliusque hoc regnum;<lb/> Quàm si Lybiam remotis<lb/> Gadibus jungas, & uterque Paenus<lb/> Serviat uni?<lb/> Mihi<lb/> <pb n="embstma_965_fac039"/> Mihi certè cum Claudiano videtur, dum inquit,<lb/> Tu licet extremos latè dominêre per Indos;<lb/> Te medus, te mollis Arabs, te Seres adorent;<lb/> Si metuis, si prava cupis, si dúceris irâ;<lb/> Servitij patiêre jugum, tolerabis iniquas<lb/> Interius leges; tunc omnia jura tenebis,<lb/> Cum poteris rex esse tui, Proclivior usus<lb/> In peiora datur, suadetque licentia luxum,<lb/> Illecebrisque effrena favet, tunc vivere castè<lb/> Asperius, cum prompta Venus, tunc darius irae<lb/> Consulitur, cum poena patet. Sed comprime motus,<lb/> Nec tibi quid liceat, sed quid fecisse decebit<lb/> Occurrat.<lb/> Non abludit ab hoc illud Senecae; Si vis exercere tibi utile,<lb/> nulli autem grave imperium; submove vitia. Favet etiam Boë-<lb/> tius;<lb/> Qui se volet esse potentem,<lb/> Animos dome ille feroces,<lb/> Nec victa libidine colla<lb/> Foedis submittat habenis,<lb/> Etenim licet Indica tell us<lb/> Longè tua jura tremiscat,<lb/> Et serviat ultima Thule;<lb/> Tamen atras pellere curas,<lb/> Miserasque fugare querelas<lb/> Non posse; potentia non est.<lb/> </p> |
| SEQ |
10 |
| PARENT |
embstma_965 |
| HIM |
GUL MNE EMBLEMS ILL_BOOK |
| TYPE |
emblem pictura |
| TIPE |
emblempictura |
| ANNOT |
Sardanapalus spint tussen de vrouwen (Verwijfdheid) |
| NEXT |
embstma_965_emblem009 |
| IIHIM |
GUL MNE EMBLEMS ILL_BOOK |
| CAPTION_EN |
Sardanapalus spinning wool in the midst of his concubines |
| SOURCE_FILE |
embstma_965.xml |
| LINK_FACSIMILE |
embstma_965_fac037 |
| MOTTO_LA |
Miserrima servitus, servire voluptati |
| MOTTO |
<p>Miserrima servitus, servire voluptati.</p> |
| IC |
54FF13(+4) 86(MISERRIMA SERVITUS, SERVIRE VOLUPTATI) 98B(SARDANAPALUS)51 |
| PREV |
embstma_965_emblem007 |
| URL_IMAGE |
embstma_965_pic037.jpg |
| ID |
embstma_965_emblem008 |
| MOTTO_LA_NORM |
Miserrima servitus, servire voluptati |