$ TEXT_EXPL_XML
Dum gravis apricis in collibus AEschylus errat,
Concipiens cedro carmina digna lini;
Decidit ex Aquilae rostris Testudo; sacrumque,
Heu, miseri Vatis contudit illa caput:
Nescia mens hominum Fati, dum plurima fingit
Saecula, mors ipsas saepè stat ante fores.
COMMENTARIVS.
NArrant ij, qui Historiam Naturalem conscripserunt,
Aquilae tantum esse ingenij, ut Testudinem raptam, ex
alto aptum speculata locum, in saxū aliquod demittat,
ut ad
ut ad cum modum ruptâ testâ carnibus vesci possit. Verum in
AEschulo parum aquilinis oculis fuit, quum in hujus albicantem
calvariem, saxum esse rata, demissa Testudine miserum occide-
rit, ut vel ob hanc unam causam optimo jure Poëtis omnibus
conveniat esse invisam. Hujus autem AEschyli improvisus casus
admonet nos fragilitatis vitae humanae nostrasque conceptio-
nes inanes esse, utpote quae pusillo temporis spatio saepè fran-
guntur & corruunt, & in ipso cursu ante obruuntur, quàm por-
tum conspicere valeant: ita ut verissimè cecinerit Tragicus,
Gens hominum fertur rapidis obvia faits
Incerta sui, stygiasque ultrò quaerimus umbras.
Omnis dies, omnis hora vitam nostram carpit, omne denique
momentum quàm nihil simus ostendit, & aliquo argumento
recenti admonet nos fragilitatis nostrae oblitos, & aeterna co-
gitantes, respicere cogit ad mortem. Quod animadvertens
Aristoteles, verè nos imbecillitatis exemplum, temporis spo-
lium, Fortunae lusus, & calamitatis trutinam appellavit. Et ille
dixit: Hominem esse lutum scitè mixtum, vitam, haeminã unam
sanguinis, quàm quilibet levis casus rumpit, quaelibet febricula
corrumpit. Quid Lucianus in Charonte? vitas hominum bullis
hujusmodi similes facit, quarum aliae simul ac natae sunt protinus
evanescunt aliae paulò diutius durant, omnes brevissimis qui-
busdam intervallis aliae succedunt alijs. Plautus in Pseudolo,
Quasi herba solstitialis paulisper fuim
Repentè exortus sum, repentiò occidi.
Huc, etiam respexit Pindarus, cum dixit, [greek]
.i. Quid est aliquis? quid est nullus? umbrae som-
nium homo. Et verè' punctum enim est quod vivimus, & ad-
huc puncto minus, sed hoc minimum specie quadam longioris
spatij natura derisit. Aliud ex hoc infantia terit, aliud pueritia,
aliud adolescentia, aliud inclinatio ad senectutem, aliud ipsa
senectus. Et sic
Festinat decurrere velox
Flosculus angustae, mi seraeque brevissima vitae
Portio, dum bibimus, dum serta, unguenta, puellas
Poscimus, obrepit non intellecta senectus.
Immò & mors: Sed in hoe errore versamur omnes, ut non pu-
temus nisi senes inlinatosque ad eam vergere, quum illò in-
fantia
fata, nobis sensum nostrae necis auferunt, quoque facilius obre-
pat mors, sub ipso vitae nomine latet.
Nascentes morimur, sinisque ab origine pendet.
Et Prima quae vitam dedit hora, carpsit, Haec quum ita sese ha-
beant, quum tantulum sit quod vivimus, quantis tamen illud
circumscriptum est angustijs? Sexcenta morborū genera quo-
tidie infestant, nec pauciores impetunt casus, & ruinae, vene-
na, naufragium, lapsus, fulmen, & quid non? Ait non falsus
Vates,
Quid crastina volverit aetas
Scire nefas homini.
et Lyricorum Pinceps,
Quid sit futurum nunquam homini satis
Cautum est in horas, Navita Bospborum
Poenus per horrescit, neque ultrâ
Coeca timet aliunde fata,
Miles sagittas, & celerum fugam
Parthi, sagittas Parthus, & Italum
Robur, sed improvisa lethi
Vis rapuit, rapietque gentes.
Alium acini granum glutientem, suffocatum accipimus; Alium
potus cum lacte pilus strangulavit. Illum Bellantem arma deci-
piunt. Illum Dijs vota reddentem Penatum suorum ruina sepe-
lit, ille vehiculo lapsus properantem spiritum excussit. Si bene
calculum ponas; ubique mors praesto est. Et tamen nos hoc
animal sumus, quod tantos molitur tumultus, cujusque cupidi-
tatibus hic orbis angustus. Cujus rei clarissimum specimem prae-
buit Alexander, qui Philosopho quodam de pluribus mundis
disserente plorasse dicitur, quod unum tantum subegisset, eoq;
insaniae tandem devenit, ut Deur appellari voluerit, O turgidum
putrentis vermis votum, nesciebat scilicet se sperma foetidum,
sacrum stercorum, animal denique esse [greek], cui vitae men-
sura dies. Sed quid hoc in Alexandro Monarcha totius univer-
si miramur? Cum inter tot Fortunae obsequia parum sobria sit
mortalitas? In nos descendamus, idem & nobis objici posse
comperiemus. Quanto studio, quantâque contentione miselli
homuniciones honori & ambitioni velificamur? quàm solliciti
in titu-
lium studia mortalitate damnaate sint. In quàm longinquum co-
gitationes nostras ordinamus? ignari nullam fidem vitae esse,
maximam morti. Providus certè, & in posterum prospiciens
mihi sit; qui collectis sarcinis suis, & ex hac vitâ, tanquam hos-
pitio, migrare paratus; castinum securus exspectet, quem si
Deus concedat, in lucrum suum deputet.
Futura latent.
IC 54FF12(+4) ; 86(FUTURA LATENT) ; 98B(AESCHYLUS)68 PREV embstma_965_emblem008 URL_IMAGE embstma_965_pic040.jpg ID embstma_965_emblem009 MOTTO_LA_NORM Futura latent CHILDREN CHILDREN_SQRT 0