TEXT_EXPL_XML

<p>Dum gravis apricis in collibus AEschylus errat,<lb/> Concipiens cedro carmina digna lini;<lb/> Decidit ex Aquilae rostris Testudo; sacrumque,<lb/> Heu, miseri Vatis contudit illa caput:<lb/> Nescia mens hominum Fati, dum plurima fingit<lb/> Saecula, mors ipsas saepè stat ante fores.<lb/> </p>

<p>COMMENTARIVS.<lb/> NArrant ij, qui Historiam Naturalem conscripserunt,<lb/> Aquilae tantum esse ingenij, ut Testudinem raptam, ex<lb/> alto aptum speculata locum, in saxū aliquod demittat,<lb/> ut ad<lb/> <pb n="embstma_965_fac041"/> EMBLEMATA.<lb/> ut ad cum modum ruptâ testâ carnibus vesci possit. Verum in<lb/> AEschulo parum aquilinis oculis fuit, quum in hujus albicantem<lb/> calvariem, saxum esse rata, demissa Testudine miserum occide-<lb/> rit, ut vel ob hanc unam causam optimo jure Poëtis omnibus<lb/> conveniat esse invisam. Hujus autem AEschyli improvisus casus<lb/> admonet nos fragilitatis vitae humanae nostrasque conceptio-<lb/> nes inanes esse, utpote quae pusillo temporis spatio saepè fran-<lb/> guntur &amp; corruunt, &amp; in ipso cursu ante obruuntur, quàm por-<lb/> tum conspicere valeant: ita ut verissimè cecinerit Tragicus,<lb/> Gens hominum fertur rapidis obvia faits<lb/> Incerta sui, stygiasque ultrò quaerimus umbras.<lb/> Omnis dies, omnis hora vitam nostram carpit, omne denique<lb/> momentum quàm nihil simus ostendit, &amp; aliquo argumento<lb/> recenti admonet nos fragilitatis nostrae oblitos, &amp; aeterna co-<lb/> gitantes, respicere cogit ad mortem. Quod animadvertens<lb/> Aristoteles, verè nos imbecillitatis exemplum, temporis spo-<lb/> lium, Fortunae lusus, &amp; calamitatis trutinam appellavit. Et ille<lb/> dixit: Hominem esse lutum scitè mixtum, vitam, haeminã unam<lb/> sanguinis, quàm quilibet levis casus rumpit, quaelibet febricula<lb/> corrumpit. Quid Lucianus in Charonte? vitas hominum bullis<lb/> hujusmodi similes facit, quarum aliae simul ac natae sunt protinus<lb/> evanescunt aliae paulò diutius durant, omnes brevissimis qui-<lb/> busdam intervallis aliae succedunt alijs. Plautus in Pseudolo,<lb/> Quasi herba solstitialis paulisper fuim<lb/> Repentè exortus sum, repentiò occidi.<lb/> Huc, etiam respexit Pindarus, cum dixit, [greek]<lb/> .i. Quid est aliquis? quid est nullus? umbrae som-<lb/> nium homo. Et verè' punctum enim est quod vivimus, &amp; ad-<lb/> huc puncto minus, sed hoc minimum specie quadam longioris<lb/> spatij natura derisit. Aliud ex hoc infantia terit, aliud pueritia,<lb/> aliud adolescentia, aliud inclinatio ad senectutem, aliud ipsa<lb/> senectus. Et sic<lb/> Festinat decurrere velox<lb/> Flosculus angustae, mi seraeque brevissima vitae<lb/> Portio, dum bibimus, dum serta, unguenta, puellas<lb/> Poscimus, obrepit non intellecta senectus.<lb/> Immò &amp; mors: Sed in hoe errore versamur omnes, ut non pu-<lb/> temus nisi senes inlinatosque ad eam vergere, quum illò in-<lb/> fantia<lb/> <pb n="embstma_965_fac042"/> fantia statim, &amp; juventa, omnisque aetas ferat. Agunt opus suum<lb/> fata, nobis sensum nostrae necis auferunt, quoque facilius obre-<lb/> pat mors, sub ipso vitae nomine latet.<lb/> Nascentes morimur, sinisque ab origine pendet.<lb/> Et Prima quae vitam dedit hora, carpsit, Haec quum ita sese ha-<lb/> beant, quum tantulum sit quod vivimus, quantis tamen illud<lb/> circumscriptum est angustijs? Sexcenta morborū genera quo-<lb/> tidie infestant, nec pauciores impetunt casus, &amp; ruinae, vene-<lb/> na, naufragium, lapsus, fulmen, &amp; quid non? Ait non falsus<lb/> Vates,<lb/> Quid crastina volverit aetas<lb/> Scire nefas homini.<lb/> et Lyricorum Pinceps,<lb/> Quid sit futurum nunquam homini satis<lb/> Cautum est in horas, Navita Bospborum<lb/> Poenus per horrescit, neque ultrâ<lb/> Coeca timet aliunde fata,<lb/> Miles sagittas, &amp; celerum fugam<lb/> Parthi, sagittas Parthus, &amp; Italum<lb/> Robur, sed improvisa lethi<lb/> Vis rapuit, rapietque gentes.<lb/> Alium acini granum glutientem, suffocatum accipimus; Alium<lb/> potus cum lacte pilus strangulavit. Illum Bellantem arma deci-<lb/> piunt. Illum Dijs vota reddentem Penatum suorum ruina sepe-<lb/> lit, ille vehiculo lapsus properantem spiritum excussit. Si bene<lb/> calculum ponas; ubique mors praesto est. Et tamen nos hoc<lb/> animal sumus, quod tantos molitur tumultus, cujusque cupidi-<lb/> tatibus hic orbis angustus. Cujus rei clarissimum specimem prae-<lb/> buit Alexander, qui Philosopho quodam de pluribus mundis<lb/> disserente plorasse dicitur, quod unum tantum subegisset, eoq;<lb/> insaniae tandem devenit, ut Deur appellari voluerit, O turgidum<lb/> putrentis vermis votum, nesciebat scilicet se sperma foetidum,<lb/> sacrum stercorum, animal denique esse [greek], cui vitae men-<lb/> sura dies. Sed quid hoc in Alexandro Monarcha totius univer-<lb/> si miramur? Cum inter tot Fortunae obsequia parum sobria sit<lb/> mortalitas? In nos descendamus, idem &amp; nobis objici posse<lb/> comperiemus. Quanto studio, quantâque contentione miselli<lb/> homuniciones honori &amp; ambitioni velificamur? quàm solliciti<lb/> in titu-<lb/> <pb n="embstma_965_fac043"/> in titulum sepulchri laboramus? quum tamen omnia morta-<lb/> lium studia mortalitate damnaate sint. In quàm longinquum co-<lb/> gitationes nostras ordinamus? ignari nullam fidem vitae esse,<lb/> maximam morti. Providus certè, &amp; in posterum prospiciens<lb/> mihi sit; qui collectis sarcinis suis, &amp; ex hac vitâ, tanquam hos-<lb/> pitio, migrare paratus; castinum securus exspectet, quem si<lb/> Deus concedat, in lucrum suum deputet.<lb/> </p>

SEQ

11

PARENT

embstma_965

HIM

GUL

MNE

EMBLEMS

ILL_BOOK

TYPE

emblem pictura

TIPE

emblempictura

ANNOT

Aeschilos gedood door vallende schildpad (Onafwendbaar lot)

NEXT

embstma_965_emblem010

IIHIM

GUL

MNE

EMBLEMS

ILL_BOOK

CAPTION_EN

Death of Aeschylus: an eagle drops a turtle on Aeschylus' bald head

SOURCE_FILE

embstma_965.xml

LINK_FACSIMILE

embstma_965_fac040

MOTTO_LA

Futura latent

MOTTO

<p>Futura latent.</p>

IC

54FF12(+4)

86(FUTURA LATENT)

98B(AESCHYLUS)68

PREV

embstma_965_emblem008

URL_IMAGE

embstma_965_pic040.jpg

ID

embstma_965_emblem009

MOTTO_LA_NORM

Futura latent