$ TEXT_EXPL_XML
Actum est, interij, nisi Desperatio praeceps,
Per medias caecam concitet ire sudes.
COMMENTARIVS,
PEssimè meâ sententiâ Imperatores, ducesque ijagunt, qui
hostes suos ad extremos usque fines persequuntur: Nam
quemadmodum felis undique cincta fustibus
Fortis virtute coactâ
Per eos ruit, & saepissimè evadit: sic hostibus locorum angu=
stijs, & armatorum multitudine circumventis, ex desperatio-
ne crescit audacia, &, qum spei nihil est, sumit arma formido.
Quod probè intelligens Scipio; dicebat hostibus viam, quâ
fugiant,
potest, ultrò pericula sequitur. Eique (ut Statius asserit)
Vires siducia lethi
Suggerit.
Ita ut illud Virgilij audiatur;
Moriamur, & in media arma ruamus;
Vna salus victis nullam sperare salutem.
Et, ut Seneca in Medea inquit;
Qui nil potest sperare, desperet nihil.
Valerius Maximus ait; Humanae imbecillitatis fortissimum du-
ramentum esse necessitatem: De hoc si anteà dubitabatur, nos-
tris temporibus ingenti documento, ad decus ac libertatem nato,
tam degenerem animum esse ut velit, tam afflictas vires ut co-
gatur permanere in eâ vivendi conditione, cujus eum poeni-
teat. Hinc enim dolor, & indignatio, eruptura tandem in ner-
vos, ubi graviora sunt quae patiuntur homines, quàm quae ul-
trà formidare queant. Damindas, quum Philippus irrupisset in
Peleponesum, & quidam ita loqueretur; Periculum est ne acer-
ba patiantur Lacedaemonij, nisi Philippo reconcilientur; O se-
miviri inquit, quid nobis poterit acerbi accidere, qui mortem
contemnimus? Crotoniensium (ut ait Iustinus) centū & viginti
millia armatorū erant, quum Locrenses paucitatē suam conspi-
cientes (nam sola quindecim millia militum habebant) omissa
spe victoriae in destinatam mortem conspirant, tantusque ardor
ex desperatione singulos coepit, ut victores sese purarent, si non
inulti morerentur. Hi quum mori honestè quaerunt, victores
exstiterunt. Tantum scilicet effecit mistus timori pudor, spes-
que desperatione quaesita. Proinde altè sedeat Imperatorum
animis, quod Pyrrhus, inter caetera militaria praecepta, memo-
riae prodidit: Non esse pertinaciter instandū hosti fugienti. Sed
sendundum Guicciardinum, All' inimico quando voleva andersene, non
si doveva chiudere la strada, ma piu presto, secundo il vulgato proverbio,
fabricarli il ponte d'argento.
Quia fortiot ultima virtus,
Et acerbissimi sunt morsus morientium ferarum.
Desperatio audaces reddit
IC 34B12 ; 34F12 ; 54A8(+4) ; 56DD11(+4) ; 86(DESPERATIO AUDACES REDDIT) PREV embstma_965_emblem009 URL_IMAGE embstma_965_pic044.jpg ID embstma_965_emblem010 MOTTO_LA_NORM Desperatio audaces reddit CHILDREN CHILDREN_SQRT 0